—. 5,
goris nepotem, ex conuerſatione nutricis, ceruae nimirum, quae vbera paruulo obtulit, tantam perni- citatem accepiſſe, vt inter ceruorum greges diu mon- tes ſaltusque haud inferior velocitate peragrarit, ad poſtremum laqueo captus, lineamentorumque fimili- tudine& notis corporis, quae inuſtae puero fuerant, a rege agnitus& ab eodem admiratione tot caſuum periculorumque ſucceſſor regni deſtinatus fit, tradit Iuſtinus libr. 44. cap. 4. Merito igitur laudandi ve- teres Romani, apud quœs publica lege edictum fuit, vt primo biennio infantes a maternis vberibus pen- derent. Quod tamen in ſubſequentibus temporibus non obſeruatum, conqueritur Quintilianus: iam pri- mum, inquiens, ſuus cuique filius ex caſta parente natus, non in cella emtae nutricis, ſed gremio ac finu matris educabatur, cuius praecipua laus erat tueri domum, inſeruire liberis. At nunc natus in- fans delegatur Graeculae alicui ancillae, cui adiungi- tur vnus aut atlter ex omnibus plerumque viliſſimus, nec cuiquam ſerio miniſterio accommodatus. Etiam priscis Germanis haec cura paruulorum laudi ducen- da, niſi eadem hodierna, quae tunc temporis Ro- manorum eſſet peruerſitas. Si fides eſt habenda Ta- cito, non erubuit ſieri nutrix, quae facta eſt mater, ſed vna illarum eademque fententia fuit, materno lacte nutriendos infantes, nec niſi ſumma neceſſitate vrgente adhibendas nutrices.
A 3 Pro-


