Nn
AN 9—
uum haud exigua ſcriptorum multitudo exſtet,
quae doceant, quomodo in liberalibus arti-
bus& omni ſcientiarum genere, iuuentutem
rectius atque melius inſtituere debeant paeda- gogi, plura illis adiicere centiesque eadem dicta re- petere, operae pretium non duco. Inſtituti mei ra- tio potius erit, veterum Romanorum, in educandis iuuenibus, veſtigia legendi, quaeque illorum obſer- natu digniſſima inueni, hac proluſione ſcholaſtica, breuiter ſtrictimque in ſcenam producendi.
Inſignis Romanorum, qua liberis ſuis proſpexe- runt, cura& ſedulitas, in prima ſtatim incepit in- fantia. Neque in hoc contemnendi. Quis enim non crediderit, in ipſis infantibus affectus quosdam, qui-
A 2 bus


