14——
Primum commemoranda eſt inſignis illa rerum noſtrarum commutatio, cum DENNERO, quem per quinquaginta pene annos antiſtitem, omni mea laude fuperiorem, habuerat paedagogium noſtrum, inter coelites relato, a Sereniſſimo Principe, patriae Patre Optimo, prouincia eius demandata eſt S. V. ROSENMüILERO, Theologo per totam, quam late patet, Germaniam Clariſimo. Cuius cum doctrinae copia& mira, qua omnes bonos com- plecti ſolet, humanitas ſatis ſuperque iam innotuerint, abſti- nemus a Viri§. V. laudibus, quibus rite praedicandis impares nos ſentimus, nec tam IPSI de grauiſſimo& honoriſccentiſſi- mo hoc munere, quam patriae de tanto Viro gratulamur, quo
duce& aufpice certo ſperamus atque confidimus, fore, vt& paedagogium noſtrum maiora in dies capiat inerementa.
Reliquum deinde eſt, vt MAG;IICVM RECrORPM, MAGNIFICVNM CANCEIIARIVM, vtriusque Reipublicae Phockhrs,& quotquot Mufis noſtris fauent, omni, qua decet, obferuantia rogemus, vt ſplendida ſua praeſentia velint condecorare Lycei noſtri fo- lemnia, d. XIV.& XV. Aprilis fueto more peragenda. Inſtituetur primum examen publicum; deinde vero die altero hora pomeridiana II. quidam diſciplinae noſtrae alumni, de- clamatiunculas recitaturi, hoc ordine prodibunt:


