Aufsatz 
Excursus ad Horatii. Carm. I, 1, v. 7-15 / Johann Friedrich Roos
Entstehung
Einzelbild herunterladen

=g 1

Sunt, quos curriculo puluerem Olympicum Collegiſſe iuuat, metaque feruidis Euitata rotis, palmaque nobilis.

Terrarum dominos euchit ad Deos Hunc, ſi mobilium turba Quiritium Certat tergeminis tollere honoribus; Illum, ſi proprio condidit horreo Quidquid de Libycis verritur areis.

Gaudentem patrio findere farculo cet.

Senſum quidem haud plane inficetum efͤcere iſtam verborum diſtinctionem, nemo non videt; ſed admodum vereor, ne clau- dicare videatur oratio, textu tali modo conſtituto. Nam pri- mum quis, niſi caecutiens, non videt, hiulcam omnique ve- nuſtate carentem eſfe verborum conſecutionem, ſi poſt nobilis punctum ſeu maiorem diſtinctionem poſueris? Pari modo fale- broſum horridumque oritur dicendi genus, ſi Euehit ad Deos & Hunc, Iium, inuicem coniunxeris. Nunquam igitur mihi perfuadebis bone Rutgerſi, vt ab Horatio, cui ingenium, cui ore rotundo loqui Muſa dedit, hunc tam coactum, tam impe- ditum verborum ordinem eſſe profectum credam. Id tamen fatear neceffe eſt, argumentum illud, cui plurimum tribuit Bentleius ad hanc conftructionem impugnandam& labefactan- dam,& quod his verbis apud eundem legere eſt Vnde datum fumis, vt qui magnam vim frumenti in horreis fuis occultauerit, continno ea de caufa ad Deo⸗ immortales euehi dicatur? Haud crediderim, tam facilem tritamque fuͤiſfe ad fu- peros viam, iniuriam facere Rutgerſio,& ex male percepta eiusdem huius loci explicatione eſſe ortum. Ipfe enim flatim ſubiungitHic ſe Diis immortalibus parem Putat, ſi ad quam

3 4 3 maxi-