Aufsatz 
Excursus ad Horatii. Carm. I, 1, v. 7-15 / Johann Friedrich Roos
Entstehung
Einzelbild herunterladen

uod apud Hieronymum olim legere me memini, eſe

ceu commentariolum ſermonem recte ſcriptum, recte diſtinctkum, id neminem eorum, qui in interpretandis

ſiue facris ſiue profanis ſcriptoribus verfantur, inficiari poſſe arbitror. Multa enim, ſeu potius innumera, cum in facro co- dice, tum in graecis latinisque ſcriptoribus, loca occurrere, quae, niſi a vulgari verborum diſtinctione receſferis, ſenſum vel plane nullum, vel incongruum tamen abfonumque exhibe- ant, quis eſt, quem fugiat? Nec dubitari poteſt, quin cuiuis, in explicandis& recenfendis antiquis auctoribus occupato, re- ceptam verborum ſtructuram, vbi neceffarium id viſum fuerit, relinquere& aliter conſtituere liceat, cum tirones etiam ſciant, vetuſtiſiimos codices manu exaratos ordine continuo& absque omnibus, quibus nunc vti ſolemus, diſtinctionum ſignis fuiſſe confcriptos. In eiusmodi locum, cuius recta explicatio a con- ſtructione verborum tota pendeat, cum nuper in Horatio inci- diſſem, haud alienum ab hac ſeribendi opportunitate videbitur, quae tunc a me obſeruata funt, cum lectoribus harum lIitera- A 2 rum

*