Aufsatz 
Alumnis suis utilitatem studii historici commendat / Johann Jakob Ludwig Borck
Entstehung
Einzelbild herunterladen

1o

multarum notitia impleri, intellectum vero ſterilem ac otioſum relinqui. Haec ſi quis ſerio contendere velit, is largiter ſe errare ſciat. Hiſtoriae intelle- ctum acuunt ſedula veri inueſtigatione, quod ſaepe Cimmeriis tenebris inuolutum latitare videtur: hae virtutum igniculos& ſemina auido ſpargunt in pe- ctore: neque tantum praeteritorum lucem in animo noſtro accendunt, ſed futurorum quoque ex fimili cauſfarum& euentuum ratione praeſagia miniſtrant, vnde& voluptas maxima& ſumma vtilitas, vberri- mae inſtar meſſis exſurgit.

Quantum vero noſtra iuuentus ſcholaſtica, in hi- ſtoriarum ſtudio, reliquisque litteris ac doctrinis, quibus haec aetas impertiri debet, per Dei gratiam hactenus profecerit, dies XXV.& XXVI. Martii prolaturi ſunt in lucem, quippe qui conſtituti ſunt, vt luſtratio Lycei noſtri, eaque ſollemnis habeatur.

Vos igitur primum vIRI MAüGNTFICI, px. REcroR& DN. PROCANCELILARIE, vos deinde AcADEMIAE PnocEnEs, vos omnes denique, quot- quot eſtis scHhoLARVM TAVTORES, MVSARVM cVvI.- TORES, LITTERARVM sTVpiosr, ca, quae cuinis

de-