3
§. 2. De nomine Chersonesi. Nomina urbis varia vario, ut existimo, tempore fuerunt. Pliniusé) eam Cherronesum Heracleotarum oppidum vocat, idemque alio loco') haec habet:„Heraclea Cherronesos, libertate a Romanis donatum; Me- garice vocabatur antea, praecipui nitoris in toto eo tractu, custoditis Graeciae mo- ribus, quinque millium passuum ambiente muro. Inde Parthenium promontorium.“ Hoc nomine Megarice quin idem oppidum, quod apud Stephanum Byzantinum Méyaga ey Iévro audit, signiſicetur, non aliud aliquod, quae est sententia Rochettid, Chersonesitarum urbi propinquum, vix est quod dubitemus; atque verisimillimum mihi videtur, priscam illam Chersonesum, quae Strabonis aetate vastata jacebat, a primis conditoribus, h. e. aut a Megarensibus ipsis aut ab eorum colonis Heracleotis, Mega- ricen nomen accepisse. De altero vero nomine Heraclea Cherronesos, quod apud unum Plinium exslat, neque Vossio*) qui Heracle ae Cherronesus legendum censet, neque Rochetto I. c. assentior, qui, quoniam Ptolemaeus ¹³) in eodem Ponti tractu Heraclium quoddam ab Chersoneso urbe diversum habet, Plinium erroris insi- mulat. Quidni et Heracleam et Heracleum in eadem peninsula fuisse statuamus? u) Neque Ptolemaeum quisquam Heraclium suum ex Heraclea fecisse putabit.*) Re- pugnat auctoritas nummorum. Dumersanus unum describit ¹⁷), alium barbari operis Eckhelius¹s¹), in quo utroque legitur Heracleum, compluresque alios Mionnetus“s), qui Chersonesitis Ponti tribuendi sunt, inscriptos Hd, HPAK, HPAKA, ornatosque capite Herculis imberbi leonis exuviis tecto. Simillimasque inscriptiones et notas Heracleotarum in Ponto quoque nummi produnt ¹⁴). De varia scriptura XeGπm et Xæοσννοσοᷣ multus est Tzschuckius ad Melam). XeG⁶νοοε legitur apud Scy- lacem ¹⁸), apud Strabonem passim, apud Arrianum I. c., Photium, Stephanum, alios; Cherronesus apud Plinium; XeH§οσιπνασοᷣ apud Ptolemaeum. Nummi utramque nomi- nis formam exhibent promiscue; nonnulli Xeσοωνποο. Nomen gentile XOον olrys apud Strabonem et Stephanum habes; XeοοπνQπÆάιιτ¶ apud Photium et alios Grae- culos aevi posterioris, apud quos eosdem urbis nomen Xedον reperitur et incolarum XEOοονέεα⁸⁸); Cherrone vero abud Melam suspectum videtur²¹). Ex tabulis geogra-
8) Hist. Nat. IV. 12.(24). ⁷) H. N. IV. 12.(26.). ³) Iist. Colon. Graec. Vol. III. p. 206.°) Ad Fragmenta Peripli P. E. ed. Huds. I. p. 82. ¹⁰) Ptol. III. 6. ¹¹) Selinuntiorum, qui et ipsi a Megarensibus deducti erant, colonia Minoa postea et Heraclea Minoa et IHHeraclea appellata est. 1²) Portus Cnossi in Creta apud Strabonem et Piolemaeum Moduletov, et Hodadsi voca- tur, confr. Hoeck Kreta I. p. 403. ¹³) Description des médailles antiques du Cabinet de feu Mr. Allier. de Hauteroche p. 19. ¹⁴) Doctrin. Num. T. II. p. 2. ¹⁵) Description de méd. antiq. Vol. I. p. 347. Supplem. II. p. 6. No. 27— 31. ¹⁶) Mionnet l. c. Vol. II. p. 438— 445. Eckhel. II. p. 417. sq. Rasche Lex. Num. T. II. P. 2. p. 109. sq. ¹⁷) Lih. II. c. I.§. 3. T. VI. p. 19. et Not. Critic. ¹⁸) Scylax Caryand. p. 69. ed. Huds., p. 208. ed. Klausen. ¹⁹) Mionnet. Descript., Sup- plem. II. p. 1— 5. No. 19. 20. 26. ²⁰) Cellarii Geogr. Antiq. II. 6. 30. In Anonymi Periplo Ponti Eu xini, qui accurate vestigia premit Scymni Chii, legitur p. 148. ed. Gronov. 4—π orονο ſο ITIav- raardalov duus r6εαυει αεοοσνοε Sdòνα ⁵b. 21¹) Apud Procop. Bell. Pers. I. 12. in margine ed. Hoe- schelianae legitur Xeoon pro Xsoοο‿ννc, quae gemina apud Procopium lectio est.
1*


