Aufsatz 
Obitum viri summe venerabilis Jacobi Brand S. Theol. Doct. Dioeces. Limburg. ad Lanam episcopi luget Gymnasium Weilburgense D. XXVI. Octob. A.S. MDCCCXXXIII
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Nam meruit longos attingere Nestoris annos; Et din honos patriæ, si licuisset, erat.

Portus enim populo tranquillus et aura suorum, Nec non pauperibus sœpe levamen erat.

Non levis ambitio tenuit, non ardor habendi, Sed docnit justi lege tenere Wlam;

Et quibus officiis et quo venerandus honore Sit bonus et quanto dignus amore Deus.

Non satis esse ratus templis intendere curas, Pieriis etiam tutor erat studiis;

Atque scholæ nostræ non ultimus inter amicos, Quæ grata et memor hæc tristia verba vovet.

Quidquid Roma potens et Græcia docta reliquit, Et fere doctrinæ noverat omne genus.

Ipse gravi quondam doctoris munere fungens Ingennis juvenes arlihus excoluit.

Jure igitur meritoque mitræ est decoratus honore, Plenus doctrinæ, consilioque potens.

Ossa jacent tumulo, sed ecæli est sede receptus

Spiritus, et gandet cernere posse Deum.

Jam Tibi sit requies suavis, carissime BnANpI,

Qui memori nostrúm semper in ore viges.