Praefatio.
Super Lactantii libro de mortibus persecutorum scripturus nihil magis contendendum esse putavi, quam ut disputationem certis atque arctis finibus circumscriberem resque a proposito meo alienas prorsus vitarem. Itaque, quaestione jamdiu agitata necdum absoluta, quis demum auctor libelli sit credendus, omissa, de historiae fide, qua auctor in narrando usus sit, mihi proposui disserere. Atque quo magis omnia quasi in conspectu lectorum gerantur, neve iis facultas desit, argumentis omnibus in aperto collocatis suam opinionem sequendi et amplectendi, eam mihi viam ingrediendam esse existimo, ut pedetentim progrediens Lactantii narrationes cum iis, quae ab aliis illius aetatis scriptoribus tradantur, comparem, in universum ipse magis conjecturis abstineam quam lectori locum conjectandi concedam, vera, quoad ejus fieri possit, a fictis discernam et hoc modo in singulis rebus auctoris fidem exquirere coner. Non omnia, quae in disputationem venire possent, per- tractari potuisse per se patet. Quare quum tantum ea, quae gravissima essent, eligi possent, haud scio an nonnulla protulerim, quae aliis omittenda videantur, alia neglexerim, quae ab illis desiderentur. Cujus rei propter diversitatem sententiarum venia mihi detur. Byzantinae aetatis scriptores haud curavi, quia aut priorum vestigia sequuntur, aut in lüs, quae propria exhiljent, fidem non merentur. Si locorum, quos attuli, verba quaedam excidere poterant, ita tamen, ut loci perspicui manerent, describendis illis hic illic super- sedi. Non modo totum de mortibus persecutorum libellum in quatuor partes easque iterum in particulas divisi, sed etiam, ut lector, quibus de rebus et in illo libro et in mea commentatione agatur, sine labore ac mora cognoscere possit, singulis particulis argumenti
1 1


