Aufsatz 
Das Frankfurter Gymnasium unter dem Rector Hirtzwig. Dr. Guil. Ern. Weberi Pror. et Prof. Carmen Saeculare : Mit hoher Genehmigung Eines Hochwürdigen ev. luth. Consistoriums zeigt Die Feyer des dreihundertjährigen Jubilaeums nebst den öffentlichen Prüfungen unseres Gymnasiums ... an / Johann Theodor Vömel Rector und Professor
Einzelbild herunterladen

Fregit invictum tibi, Brute, fasces

Tempus, atque uno posuit sepulcro

Vindicem auctoresque simul nefandae Proditionis.

Carminis tantum pia laus Catones, Quinctios servat Deciosque binos, . Pro focis arisque subire lethum Tam generosos.

. Ingemis cippoque profusa passis Crinibus, Pimpleiĩ, decus priorum

Cogitas rerum, lacrimis dolorem

Solvere quaerens.

Explica frontem, dea, nec sereni Amplius desit tibi flos nitoris:

Barbari reddent, mala quae tuorum i-

gnavia dempsit.

Huc ades, laetos ut agas triumphos: Non duces capti, nec onusta vinclis Turpibus regis trahitur marita Natave caesi.

Sed bonae pacis celebramus artes, Sed tuas tecum colimus sorores, HQuts patrum struxit pietas iniquo- Tempore asylum.

Tertium volvente replevit ævo Saeculum Saturnus euntque quarti (Quod bonum felixque sit) Ordinis anni.