virtuatum matrem, est aptissima. Pervertendis et donfun- dendis probae hujus libertatis legibus haud raro effrenatior enascitur libido juvenilis. Studiosorum igitur, proprie sic dictorum, ingenium commune et peculiare duplicem nonnun- quam praebet adspectum, quorum unus aeque laetus et lau- dabilis, atque alter ridendus interdum est et reprobandus, Oritur hic vel maxime ex illo, ita ut conspiciatur nimius cu- piditatum juvenilium, alioquin innoxiarum, excessus et aberratio; at jocose plerumque vitia hisce ab radicibus pul- lulantia surc ulos luxuriantes Possis designare, aut virtutis effigiei personas lasciviores. Quae enim notat luvenalis (Sat. 14):„ fallit vitium specie virtatis et umbra, cum sit triste habitu, vultuque et veste severum,“ ita fere commu- tata hic adhibeantur:„fallit virtus specie vitiorum et jac- tantia, cum sit prolixa habitu, vultuque et veste negligens.“ Strenuissimi certe senescentium haud denegant, se quoque, annorum inconsiderantia, olim interfuisse nonnunquam lae- tiori sodalium commercio, quo, quasi ageretur festum satur- nale, aut id, quod hodie vocant Carneval, vitia illa juve- nilia, cothurnis et socois tumultuantia, tanquam lemures obstrepentes, carminibus et libationibus essent evocata ct coacta. Tali autem, ineptiori sane interdum, juvenum aca- demicorum sodalicio filios tuos aliquantulum habere vicinos, quin jocose interdum,(ut Quinctiliani utamur verbis,)„Her- b culis
Aufsatz
De Paedagogiis Academicis : Prolusio scholastica, qua ad Paedagogii Academici solemnia verna, DD. XXVIII, XXIX, XXX martii, MDCCCXXII rite celebranda, literarum fautores, qua decet, observantia, invitat / Io. Val. Klein, Philos. D. Paed. Acad. Collega
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten


