Anno o. r. 1722 die 31. Augusti examen publicum incepit et die 4. Septembris ad finem perductum fuit. Specimina consueta una cum actu oratorio fuerunt quidem exhibita, sed ad lectiones academicas promotus fuit nullus.
Anno o r. 1723 die 8. Martii examen paschale sive vernale habitum est nullum: decretum enim fuit, ut ob mutatas ferias academicas in posterum examen primi semestris habendum sit ineunte mense Julio, secundi autem semestris die Lunae, qui dominicam secundam adventus proxime sequitur.
Anno o. r. 1723 die 5. Julii praehabito examine aestivo et ordinariis speciminibus oratorio-dialogisticis exhibitis, consensu dominorum examinatorum ad lectiones publicas die 9. Julii promoti fuerunt: 1065. 1093. 1100. 1118. 1060, pedellus classicus. 1126(Wittgensteinensis) 1056.
Die 6. Decembris examen hybernum inceptum et die 10. eiusdem mensis absolutum fuit. Ad lectiones publicas promotus fuit nullus, quia per unanimia dominorum scholarcharum suffragia decretum fuit, ut in posterum semel in anno, nimirum tempore examinis aestivi, actus exemtionis haberi debeat. Vide recessum scholarcharum a principe confirmatum.
Anno o. r. 1724 die 3. Julii initium examinis aestivi factum est, et finis eius incidit in diem 7. eiusdem mensis. Post specimina Latina et Graeca recitata ad lectiônes publicas audiendas ex decreto dominorum examinatorum promoti fuerunt praesente Rectore Magnifico: 1114. 1064. 1141. 1106. 1115. 1131, pedellus classicus. 1110. 1155.
Die 10. Decembris eiusdem anni incepimus examen hybernum, et posteaquam specimina consueta habita et recitata fuerunt, die 15. dicti mensis absolvimus.
Anno. r. 1725 die 16. Julii examen lectionum aestivarum inceptum et die 20. eiusdem mensis finitum. Actum examinis, quia paedagogearcha iter in Bataviam susceperat, adornavit et direxit clarissimus dominus Joannes Borellus, medicinae Doctor, eiusdem ut et physicae proftessor ordinarius, hoc tempore facultatis philosophicae decanus. Ad lectiones publicas audiendas promoti fuerunt: 1095. 1107. 1108. 1132.(Rötchensis).
Die 10. Decembris eiusdem anni examinis hyberni initium et die 14. dicti mensis finem fecimus. Omnia specimina usu recepta fuere exhibita et recitata. Ad lectiones academicas (vide annum 1723 die 6. Decembris) promotus fuit nullus.
Anno o. r. 1726 die 1. Julii fuit initium, et quintus dies mensis finis examinis aestivi. Praestitis ex more speciminibus ad audiendas lectiones academicas dimissus et legitime exemtus est 1111. Ad parentum instantiam aliorumque solicitationes additi Sunt: 1121, 1120, pedelli classici.
Die 9. Decembris dicti anni inchoatum et die 13. Decembris ad finem perductum est examen hybernum, posteaquam specimina consueta recitata fuerunt.
Anno o. r. 1727 die 30. Junii examen lectionum aestivarum haberi inceptum, peractis peragendis die 4. Julii finitum fuit. Ad lectiones publicas audiendas promoti fuerunt: 1123 cet 1129.
(Biederman). Die 8. Decembris coeptum et die. 12. eiusdem examen hybernum cum omnibus ad actum hunc publicum pertinentibus finitum est. Exemtio publica habita fuit nulla. Vide annum
1723 die 6. Decembris.
Anno o. r. 1728 die 5. Julii inchoatum et die 9. eiudem mensis finitum est per dei gratiam examen aestivum, et exhibitis pro more speciminibus ad audiendas lectiones academicas dimissi et legitime exemti sunt: 1135, pedellus classicus. 1164. 1184. 1189. 1133, domini professoris filius. 1136. 1185.(Crausius). Tandem ad instantiam parentum solicitationesque aliorum superadditi sunt: 1140. 1200.
Die 6. Decembris examen hybernum fuit inceptum et die 10. eiusdem mensis ünitum. Specimina consueta fuerunt habita.
Anno o. r. 1729 die 4. Julii inceptum et die 8. eiusdem mensis absolutum fuit examen aestivum speciminibus omnibus praestitis praestandis. Per suffragia dominorum exa— minatorum unanimia ad publicas academiae lectiones promoti sunt sequentes: 1201.(Klyting) 1154, pedellus classicus. 1197. 1223. Dimissus fuit testimonio laudis: 1198.
Eodem anno die Lunae post 2. dominicam adventus haberi coeptum est examen hybernum
et finitum fuit die Veneris post diem 2. dominicam adventus. Specimina quidem omnia sunt habita, sed ad lectiones publicas promotus fuit nullus.


