Aufsatz 
Nachtrag zum Album des akademischen Pädagogiums (1654 - 1779) / Emil Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

praesente recitata fuere. Ad subsellia publica academica domini examinatores iudicarunt ob statum paedagogei promovendum esse nullum promotione dilata ad examen auctumnale.

Anno eodem examen autumnale habitum fuit. Initium eius in diem 29. Augusti, finis vero in diem 2. Septembris incidit, quo specimina linguae Graecae et Latinae a primanis, dialogus vero a secundanis recitabatur. Ad praelectiones publicas audiendas promoti fuere: 905(Nieterlant). 926(pedelli classici). 931.

Anno 1708 die 19. Martii examen veruum fuit in paedagogeo inchoatum, die vero 23. eiusdem mensis finitum. Specimina oratoria, Latinum, Graecum et poëticum, ut et dialogus, recitata fuere. His peractis ad praelectiones academicas audiendas promovebantur: 967(multae et magnae spei filius). 919. 933.

Eodem anno die 27. Augusti inchoatum fuit examen autumnale, die autem 31. eiusdem mensis fuit finitum. Specimina oratoria, Latinum, Graecum ut et poëticum, cum dialogo recitarunt discipuli, quo facto ad praelectiones academicas audiendas promotus fuit unicus: 935, Magnifici Domini Rectoris filius haud degener, cuius studia deus prosperet porro.

Anno 1709 die 11. Martii examen vernum coeptum et die 15. eiusdem mensis fuit finitum. Specimina consueta fuerunt recitata. Ad lectiones publicas promoti sunt: 941. 952, 949(Bruman). 951(Clapmeyer). Nic. W. Braun, Zierenbergensis. 953.

Eodem anno die 26. Augusti inchoatum fuit examen autumnale et die 30. eiusdem mensis fuit finitum. Specimina consueta pro more fuerunt recitata. Ad subsellia academica vero domini examinatores iudicarunt promovendum esse nullum. NB. Sub Paedagogiarcha Jo. Casp. Santorocci.

Anno 1710 die 31. Martii examen vernum coeptum et die 4. Aprilis fuit finitum. Specimina oratoria utriusque linguae pro more recitata fuere, quo facto ad lectiones academicas audiendas promoti sunt: 957(Raidt). 963. ¹)

Eodem anno die 1. Septembris examen autumnale fuit inchoatum, die autem 5. eius- dem mensis finitum. Specimina oratoria, Latinum, Graecum et poëticum cum dialogo recitarunt discipuli, quibus peractis ad lectiones audiendas academicas promotus fuit unicus: 968.

Anno 1711 die Martii examen vernum coeptum et die 20. eiusdem finitum fuit. Edita sunt varia specimina et exercitia Latina in soluta et ligata oratione, item Graeca et Hebraica. Adornato denique ludo scenico ex Terentii comoediis sex desumto, cuius generis ludi ante adventum meum plane abierant in desuetudincm, e paedagogeo legitime exemtus est: 1004.

Anno eodem die 31. Augusti antumnale examen fuit coeptum, die autem 3. Septembris tinitum. Ad subsellia academica promotus fuit nullus. Specimina tamen consueta in ipso examinis actu praesentibus dominis examinatoribus fuerunt habita. Quantum ad ludum scenicum adornandum, is ob discessum lethalem Serenissimae Mariae Ameliae, principis Hassiae, non fuit habitus.

Anno 1712 die 11. Martii examen vernale inchoatum et die 15. eiusdem mensis ad finem perductum. Ad lectiones academicas iterum promotus fnit nullus. Specimina vero scholastica more solito fuerunt habita.

Anno 1712 die 29. Augusti examen autumnale inchoatum et die 2. Septembris finitum. Edita sunt a discipulis varia specimina Latino-Graeco-Hebraica in oratione prosaica et ligata. Denique curavit paedagogiarcha adornandum ludum scenicum ex Terentio, nempe Eunuchum, qui scilicet ludus habitus fuit in auditorio iurisconsultorum ad Lanum. His omnibus peractis ad lectiones publicas audiendas promoti sunt sequentes bonae spei discipuli: 974. 1008. 964(Scheit.)..

Anno 1713 die 27. Martii examen vernale coeptum et die 31. eiusdem mensis finitum fuit. Pro more consueto iterum specimina Hebraico-Graeco-Latina in ligato et illigato sermone publice ex cathedra scholastica fuerunt recitata. Exemtio publica nulla fuit habita, sed tamen 1025 a paedagogearcha ad lectiones publicas audiendas dimissus.

1) Am Rande steht von anderer Hand: NB. Actus examinis verni anni 1710 absente paedagogiarcha habitus est a clarissimo Domino Professore Joanne Wilhelmo Waldschmidt, tum temporis Decano facultatis philosophicae.