Aufsatz 
Nachtrag zum Album des akademischen Pädagogiums (1654 - 1779) / Emil Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Anno 1689 die 20. Martii examen vernum coeptum et die 24. eiusdem mensis finitum fuit, et recitatis utriusque linguae speciminibus consuetis ad subsellia academica legitime pro- moti sunt: 747(Rheinfelsensis). 835. 875. Joh. H. Ledderhose, Wolfhagensis. 756(Pelicaeus).

Anno 1699 die 4. Septembris examen autumnale inchoatum et die 8. eiusdem mensis finitum fuit, atque exhibitis pro more speciminibus praesentibus dominis examinatoribus ad audiendas lectiones publicas dimissi fuere: 746 Kunckel). 764. 896. 755. His adiectus fuit: Joh. G. Graus, Seelheimensis(confer 873).

Anno 1700 die 22. Martii examen vernum inceptum et die 26. eiusdem mensis finitum fuit, atque editis consuetis speciminibus ad praelectiones in academia audiendas legitime pro- moti fuerunt: 776. 797(Stausebach). 820. 791.

Eodem anno die 30. Augusti examen autumnale coeptum et die 3. Septembris finitum fuit, recitatisque pro more in utraque lingua speciminibus ad subsellia academica legitime promoti fuere: 855. 806. 897. 901(Reiman). 783. 784. 792.

Anno 1701 die 7. Martii coeptum fuit examen vernum et die 11. eiusdem mensis finitum, recitatisque pro more utriusque linguae, Latinae et Graecae, speciminibus ad subsellia academica legitime promoti fuere: 788. 874. 862.

Eodem anno die 29. Augusti inchoatum et die 2. Septembris finitum fuit examen autumnale, editisque speciminibus oratoriis, poëticis atque Graecis, ad studia academica pro-— moti sunt: 813. 793. 812. 808. 876. 877.

Anno 1702 die 27. Martii inchoatum fuit examen vernum et die 31. eiusdem mensis tinitum, atque exhibitis pro more speciminibus oratoriis, Latinis poëticis et Graecis, ad prae— lectiones in academia audiendas legitime promoti fuerunt: 824. 825. 831(Wölfflin). 829.

Eodem anno die 28. Augusti examinis auctumnalis fuit initium; finis vero eius incidit in diem 1. Septembris, quo recitatis speciminibus oratoriis, Graeco et Latino, ad lectiones academicas audiendas promoti fuerunt: 826(Dünnerensis). 815. His adiectus fuit: 908.

Anno 1703 die 19. Martii examen vernum inchoatum et die 28. eiusdem mensis finitum fuit, et recitatis pro more speciminibus ad praelectiones academicas audiendas legitime promoti fuerunt: 864. 866. 848. 849. 924. 925. 818. 839. 846.

Eodem anno die 27. Augusti examen autumnale coeptum et die 31. eiusdem mensis finitum fuit, recitatisque pro more utriusque linguae speciminibus ad praelectiones academicas audiendas legitime promoti sunt: 872(Stück). 929. 819. 843(Marburgensis).

Anno 1704 die 3. Martii initium factum fuit examinis verni, et finis eius incidit in diem 7. eiusdem mensis. Specimina oratoria, Latinum, Graecum et poëticum, fuerunt recitata, êet ad praelectiones academicas promoti duo tantum, ut reliquorum profectibus eo melius con- suleretur: 945. 879.

Eodem anno die 2. Septembris examen autumnale inchoatum et die 5. eiusdem mensis finitum fuit, et speciminibus Latino, Graeco et poëtico recitatis ad praelectiones publicas audiendas ex eadem causa supraposita duo tantum dimissi legitime: 868(Raid) et 867.

Anno 1705 die 23. Martii examen veruum inchoatum dieque 27. eiusdem mensis finitum fuit. Specimina oratoria, Latinum, Graecum, et poëticum recitata fuerunt, ad lectiones academicas legitime promoti sunt: 942. 946. 909.

Eodem anno die 31. Augusti examen autumnale coeptum dieque 4. Septembris finitum fuit. Post specimina utriusque linguae recitata ad praelectiones academicas audiendas promoti fuerunt: 880. 890. 865. 966. 900. 933. 937.

Anno 1706 die 15. Martii examen vernum inchoatum dieque 19. eiusdem mensis finitum fuit, quo die post specimina oratoria, Latinum, Graecum et poëticum, recitata ad prae- lectiones academicas audiendas promoti fuerunt: 886. 887. 907(Rhenius).

Anno 1706 die 30. Augusti examen autumnale inchoatum, die 3. Septembris finitum fuit. Post specimina utriusque linguae praesente Rectore Magnifico ad praelectiones publicas audiendas promoti fuerunt: 910. 938. 969. 914(Römhelt).

Anno 1707 habitum fuit examen vernum; initium eius in diem 4. Aprilis, finis vero in diem 8. eiusdem mensis incidit. Specimina utriusque linguae more solito Rectore Magnifico