Aufsatz 
Nachtrag zum Album des akademischen Pädagogiums (1654 - 1779) / Emil Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

Anno 1663 die 31. Augusti inchoatum atque die 4. Septembris praemisso certamine dialogistico de aquae et vini praerogativa ad finem perductum est examen autumnale, et se- quentes novem ingenui et optimae notae iuvenes ex disciplina paedagogica exemti et ad aca- demiam solemniter promoti fuerunt: 139. 204. 230(Clausenius). 236. 238. 211. 127(Rhodin- gius). 113. 115(Cassellanus).

Anno 1664 die 21. Martii inchoatum atque 24. eiusdem mensis finitum fuit examen vernale, ac in eo discipulorum paedagogicorum quinque sequentes ad universitatem legitime promoti fuerunt. 192(Dornseiff, Wetteranus). 217(Schrecksbachensis). 210(Sartorius). 245 (Reyser). 229(Wilhelmus).

Anno 1664 absoluto examine autumnali, quod die 26. Augusti inchoatum fuit et die 29. mensis Augusti finitum fuit, ut et certamine dialogistico, in quo sapientia huius mundi cum stultitia committebatur, rite peracto quinque sequentes discipuli ad lectiones academicas legitime promoti fuerunt: 171. 205. 157. 249. 223.

Anno 1665 die 10. Martii absoluto examine vernali, quod sexto die huius mensis Martii coeptum erat, octo sequentes discipuli paedagogici ad lectiones academicas legitime promoti fuerunt: 242. 252. 219. 255. 254. 231. 279. 188(Marburgensis).

Anno 1665 die 2. Septembris finito examine autumnali, quod 28. mensis Augusti in- choatum fuit, et Calendis Septembribus feliciter peracta comoedia latino-germanica novem se- quentes discipuli ad academiam promoti fuerunt: 290. 203. 179(Tolenstein). 175. 281. 222. 261. 292. 191(Fritzlariensis).

Anno 1666 die 26. Martii inceptum et 30. eiusdem mensis finitum est examen paeda- gogei vernale, et ad lectiones academicas legitime promoti fuerunt: 294. 226. 158(Meyerus, A. ad salinas). 184. 285(Andfeldt). 302. 266. 293. 225(Bockwitz).

Anno 1666 die 27. Augusti inchoatum et die 30. eiusdem mensis ad finem perductum fuit examen autumnale, atque peracto specimine oratorio ludoque scenico sequentes discipuli ad universitatem promoti fuerunt: 237. 304. 312. 313. 303. 177(Schrodaeus). 206(Giessensis). 167(Dierlambius). 189(Licha-Solmensis).

Anno 1667 die 18. Martii inceptum et 21. eiusdem mensis ad finem perductum fuit

examen vernum, et ad academiam solemni more promoti fuerunt: 274(Sonnenbrun). 267(Mootz). 180. 301. 306. 319. 214. 232. 233. 196. 174.

Anno 1667 die 2. mensis Septembris initium factum est examinis autumnalis, eique habito actu dialogistico finis impositus die 6. eiusdem mensis. Promoti autem fuere ad lectiones publicas: 320. 268(Schönfeld). 269. 183(Marschal, Marpurgensis). 260. 243(Breullius). 244.

Anno 1668 die 2. Martii inchoatum fuit examen vernale, finitum autem est die 7. eiusdem mensis Martii, peractisque 2 comoediis Latina et Germanica sequentes discipuli ad lectiones academicas promoti fuerunt: 339. 324. 322. 315. 221. 212(Hirsfeldensis). 246. 346 (Schlodtmann). 336. 317(Craft). 202(à Lüchts). 337. 218(Lohra). 209(Briel). 321(Berchhoffer).

Anno 1668 die 5. mensis Septembris finito examine autumnali, quod superioris mensis Augusti die ultimo inceptum fuit, et 2 comoediis, latina et germanica, rite peractis novem dis- cipuli ad lectiones publicas promoti fuerunt, quorum nomina subsequuntur: 162. 295. 258 (Mölier). 299. 283. 305. 284. 256. 161.

Anno 1669 die 22. Martii initium factum est examinis vernalis, eique die 24. eiusdem mensis finis impositus est. Cum bona gratia autem e disciplina paedagogica dimissi et ad. lectiones academicas promoti fuerunt: 351. 264. 318. 273. 262. 338(Gröll). Joh. H. Meil, Gudensberg. 234.

Anno 1669 die 30. mensis Augusti coeptum est examen autumnale ac die 3. Septembris absolutum, et in eo 310. 367(Hombergensis) 235. 265 ad exercitationes academicas evecti eêt solenni more promoti fuerunt.

Anno 1670 die 14. mensis Martii inchoatum est examen vernale ac die 17. eiusdem mensis ad finem perductum, in eoque quinque hi adolescentes, quorum nomina subscripta

leguntur, e paedagogeo legitime exemti et ad audiendas imposterum publicas lectiones aca- demicas promoti fuerunt: 247. 308. 239. 362(Berndes). 277.