36 Binger Heimatgeschichte
ditur, a quo superatus in eodem loco mox peremptus est“). Homicida ¹) in carcerem ponitur, seditio in oppido nimis perni- ciosa suscitatur, concurrentibusque coeteris in unum macellariis et amicis captivi carcer per violentiam frangitur, captivus liberatur. Concursus in oppido fit confusae ¹¹) multitudinis: Consulatus ¹²), quasi qui macellario fecisset iniuriam, cum aliter vitam non potuerit defendere suam, nisi occideret nautam, ad poenam quaeritur et domus eorum publicantur ¹³). Unde senatus ¹⁴) furentem populum metuens in praetorium ¹⁶) se recipit et ianuas claudit.
Concurrens autem saevientium turba ianuas praetorii violenter securibus aperit, quattuor e senatoribus, potiores ¹⁶) viros aetate veneranda, per fenestras super pavimentum ¹⁷) stratae ¹s) praecipites dedit, reliquos de oppido cum ignominia eiecit. In eo tumultu civium XXIV perierunt, vulnerati sunt multi et plurimi senatoribus conscientes ¹⁹) de oppido expulsi. Facta sunt hae anno praenotato in festivitate s. confessoris Alexii, hoc est XVII. die Julii. Eo tempore, dum haec agerentur apud Bingiones, rex Ludovicus erat in Bavaria, qui postea reversus ad Moguntiam iudicium ratione facti furoris proposuit²o‧) et tam oppidanos Bingionum potiores quam expulsum senatum ad se Moguntiam citavit ²2¹). Sed prin- cipes factionum ²²) ad conspectum regis venire timentes(quippe qui reos ²³⁴) se noverant) auxilio suorum emissi noctu fugam inierunt. Verum rex, non ignarus futuri, viros nocte misit complu- res armatos, qui viarum exitus omnes haberent in oculis, ne fugitivis ulla permitteretur abeundi facultas ²⁴). Exeuntes igitur noctu de oppido manus custodum non potuerunt evadere, sed capti pene omnes ad Moguntiam ducti sunt et mortis sententiam ²⁵) tristem acceperunt. Plures sententia regis et principum extra regnum proscripti gravius morte vindictae genus perpetuum subierunt exilium. Res plane miseranda propter unum vilissimum*²0) nautae canem plures quam 140 homines aut mori crudeliter aut in exilium perpetuo relegari.
3. Der Stadtbrand von 1403. (Trithemius, Chron. Hirsaug. II, S. 320.)
Anno praenotato(1403) tertio decimo die mensis Augusti maximum incendium ex casu in oppido Bingen fuit exortum, ex quo multa civibus damna provenerunt; vix enim quarta pars oppidi permansit illaesa, omnia vorax ¹) incendium apprehenqdit,
9) perimere= töten. ¹⁰) homicida= Totschläger, Mörder. ¹¹) confusus= auffer Fassung gebracht, aufgeregt. ¹²) consulatus= Magistrat der Stadt. ¹⁹) pub- licare= öffentl. bekannt geben, hier: der Menge preisgeben. ¹¹) senatus= Stadt- rat. ¹⁶) praetorium= Rathaus. ¹⁰) potiores= die Angeseheneren, Honoratioren. ¹⁷) pavimentum= Pflaster, pavire= stampfen. ¹⁸) strata(via)= Strafe. ¹⁵) senatoribus conscire= mit den Senatoren einverstanden sein, aut Seiten der S. stehen. ²³) iudicium proponere= ein Gericht ankündigen. ²¹) ad se citare= zu sich bescheiden. ²*) princepes factionum= Rädelsführer. ³⁴⁵) se reum novisse= sich schuldig wissen. ²³) facultatem permittere= Gelegen- beit Möglichkeit geben. ²⁵) sententia= Urteilsspruch. ²⁸⁶) vilis= wohlfeil. schäbig.
Stadtbrand von 1403. 455. 10. ¹) vorax= verzehrend.


