Aufsatz 
Binger Heimatgeschichte in lateinischem Gewand / für den Schulgebrauch zusammengestelt und erläutert von Studienrat J. Kohl
Einzelbild herunterladen

34 Binger Heimatgeschichte

Cum ergo fures illi perlustrato choro simul et ecclesia nihil invenissent rapiendum, alter eorum, ne vacuus abiret, praedictum altare pollutus et immundus ³¹) ascendit, extractoque pugione ³²) suo lapides de corona sanctae imaginis effodere ³³⁶) coepit. Cui alter socius eius per increpationem ³⁴) dixit:„Ouid facis, o miser, quid facis? Desine matrem spoliare misericordiae, per quam solam post Deum(si nobis salus unquam contingere ³⁵) debebit) et non aliter poterit obvenire“. Cuius monita sacrilegus ³⁸⁶) ille contemnens, ut coeperat, de corona lapides evulsit ³⁷). Postquam vero lapides quattuor de corona effodisset, etiam quintum de sacro virginis pectore impia temeritate subfodere coepit.

Mira res contigit. Mox enim, ut sacrum pectus pugione contingere ac violare praesumpsit ³⁸), sudare ³⁵) per totum imago coepit. Quo viso miraculo sacrilegus aliquantulum ⁴⁹) horruit. Sed obcaecatus ⁴¹) animo a coepto crimine non cessavit. Evulsit ergo de sacro imaginis pectore lapidem et sceleris reatum ⁴²) sui grandem non attenqdit.

Extracto autem lapide mox sanguis lacte mixtus de vulnere imaginis in magna quantitate erupit. Ouod videns infelicissimus ille totus inhorruit ¹³) prosiliensque de altari pulverem ¹⁴⁴) in ecclesia collegit et vulnus imaginis obstruere ¹⁴⁵) coepit. Quanto autem magis vulnus imaginis obstruere studuit, tanto plus liquor sanguinis et lactis de sacro pectore emanavit ¹4⁰). OQuod ubi miserabilis ille vidit, non ad poenitentiam, ad quam per lactis invitabatur liquorem, conversus est, sed obstinatus ⁴⁴) in malitia et datus in reprobum sensum ⁴⁸) confestim de ecclesia exiit et praecipitans se in vicinum flumen submersus fuit.

Superveniens ⁴⁹) autem sacerdos quidam, qui missam in eodem altari celebrare consuevit, et videns miraculum, quod contigerat, corporale ⁵⁰) supposuit et sanguinem cum lacte de vulnere imaginis

profluentem in eo collegit: quem ad perpetuam rei memoriam devotio populi vitro 5¹) impositum cum sanctorum relliquiis in eodem monasterio venerandum collocavit. Et nos iam longo ex tempore siccatum hunc liquorem lactis et sanguinis, qui de vulnerato imaginis pectore miraculose fluxit, et vidimus oculis et contrectavimus ⁵²) manibus nostris et ad preces magistrae ⁵⁴) de veteri confracto vase in novum transposuimus vitrum anno

3¹) pollutus= befleckt, sündhaft; immundus= unrein. ³) pugio= Dolch. ³3) effodere= herausbrechen. ³⁵) per increpationem=scheltend, unter Schelten. ³⁵) contingere= zuteil werden, zufallen. ³⁰⁸⁶) sacrilegus= Heiligtumsschänder. ³⁷) evellere= herausreiften. ³⁸) praesumere= sich erkühnen, sich erdreisten. 50 sudare= schwitzen, in Schweiſt ausbrechen. ⁴⁹) aliquantulum= einen Augen- blick. ⁴¹) obcaecatus= verblendet. ¹*) reatus 4= Angekilagtsein, Schuld. ⁴³) inhorrescere= erstarren, anfangen zu zittern. ¹⁴) pulvis= Staub, Kehricht 4⁵) obstruere= verstopfen. ¹⁶) emanare= herausströmen. ¹⁹) obstinatus = verstockt. ⁴⁸) datus in reprobum sensum= verworfenen Sinnes. ⁴⁹) super- venire= dazukommen. ⁶³⁴⁸⁴) corporale= gesegnetes Leintuch, auf das bei der Messe der Leib des Herrn gelegt wird. ³⁴*⁴) vitrum= Glasgefäs. ⁵*) con- trectare= berühren. ⁵³) magistra= Klostermeisterin, Vorsteherin.