Aufsatz 
Binger Heimatgeschichte in lateinischem Gewand / für den Schulgebrauch zusammengestelt und erläutert von Studienrat J. Kohl
Einzelbild herunterladen

in lateinischem Geweand 33

quoque castellum ab alia parte Rheni situm cum telonio, Scharpfenstein ¹³) quoque castellum et Loinstein ¹⁴) oppidum haud procul a Confluentia positum cum quibusdam aliis ad manus regis dare quasi obsidum vice ¹⁵) archiepiscoqus ipse compulsus fuit, quae tamen omnia successu temporis ¹⁶) ad ius ecclesiae Moguntinae regali munificentia ¹⁷) restituta fuerunt. Oppidum vero Bingen cum adiacente castro Klopp, Erenfels quoque et telonium, quae olim ad archiepiscopum respiciebant, hodie ad ius canonicorum maioris ecclesiae pertinere noscuntur.

Anno praenotato, posteaquam Albertus oppidum Bingen obtinuit, praesidium militare ¹s), quod in coenobio monialium sancti Ruperti locaverat, eius iussione discedens ad alia loca se recepit et monasterium sine habitatore omnino vacuum remansit. Erant autem duo nebulones ¹⁹) nihil omnino habentes, qui propter suam inopiam(ut fieri solet) exercitum sequebantur furandi ²⁰) gratia, non pugnandi. OQui monasterium divi Ruperti post militum recessum intrantes, dum rex cum archiepiscopo pro concordia pacis tractatum haberet ²*) in oppido, diligenter omnia perlustrabant loca, si quippiam invenire potuissent, quod in relevamen ²²) suae inopiae rapuissent. Scrutatis ²³) autem quam diligentissime cunctis monasterii angulis nihil penitus invenerunt, quoniam prius omnia per moniales seu alios fuerunt ablata.

Exeuntes ergo claustrum perscrutabantur ecclesiam, si quid in ea relictum invenirent: chorus eo tempore monialium non erat elevatus in altum, sed in terra positus instar ²¹⁴) ecclesiae mona- chorum, quem nostris temporibus Gerlacus abbas Tuitensis ²⁵) ex mandato Bertholdi, archiepiscopi Moguntini, reformator et visi- tator eiusdem monasterii, ut nunc est, in altum construendo erexit. Erat ante chorum in exteriori ecclesia in angulo ad meridionalem plagam ²⁸⁶) altare sub honore s. Catharinae virginis et martyris ²⁷) consecratum, super quod in muro arcualiter excavato ²⁸) imago b. Mariae semper virginis in plano ²⁹) manu artificis admodum pulchre atque decenter depicta, coronam habens in capite, in qua lapides quattuor erant cristallini per gyrum ³⁶) intexti atque infixi, quintus vero caeteris maior in pectore fuit sacrae imaginis collocatus..

¹) Scharpfenstein: Zollstätte in der Nähe von Kirn an der Grenze der Kallenfelser und Oberhauser Gemarkung(vergl. darüber W. Fabricius a. a. O., S. 525— 25), im Volksmund heute Geifenfels. ¹⁴) Loinstein= Lahn- stein. ¹⁸) obsidum vice= anstelle von Geiseln, als Pfänder. ¹⁰⁶) successu temporis= in der Folgezeit. ¹⁷) munificentia= Freigebigkeit. ¹⁸) prae- sidium Besatzung. ¹⁸) nebulo= Taugenichts, Strolch. ²⁰³) furari= stehlen. ²¹) tractatum habere= eine Verhandlung führen, verhandeln. ²²) relevamen Linderung. ²³) scrutari= durchsuchen; part. perf. hier in passiver Bedeu- tung. ²⁸) instar= das Abbild, gleichwie. ²⁸⁵) Tuitensis= Deutzer, aus Deutz (bei Köln).— Das Kloster war 1495— 98 von den Rheingauern besetzt und verwüstet worden; 1498 wurde es im Auftrag des Erzbischofs Berthold wie- der hergestellt; dabei wurden die angegebenen Aenderungen vorgenom- men. ²¹*) meridionalis plaga= Südseite.**) Ueber diese Katharinen- und spätere Marienkapelle s. Bruder, Rupertusbüchlein S. 127. ²⁸) in muro arcualiter excavato= in der bogenförmig ausgehöhlten Mauer, also in einer Manamieche ²⁰) in plano: auf die platte Wand, also als Fresco. ³⁸⁵) gyrus = der Kreis.