in lateinischem Geweand 2 9
enim, quod tempore famis, quae terram diebus suis oppresserat, magnam multitudinem pauperum, quos ad eleemosynam ⁴) ex omni vicinia evocaverat, in quadam domo sequestrata ⁵) procul ab aliis fecerit ignibus concremari, quasi authores famis, utpote qui semper otiosi mendicantes ⁶) aliorum laborantium sudores*) devorassent. Volens ita, ut sensit, consulere et eorum inopiae et utilitati patriae communi famis incommodo laborantis, pravo consilio persuasus omnes, quotquot invitantibus creduli convenerant, extinxit. Qua- propter divinam vindictam contra se provocavit). Nam tertio sui pontificatus anno, ut ferunt, nondum completo divina in eum vindicta tali ordine processit. Murium nempe ⁴) multitudo in illum innumerabilis irruit, quorum morsibus nimis importuna vexatione ¹⁰) mortem subire miserabilem compulsus est. Quocunque divertebat ¹), mures catervatim ¹²) occurrebant et dentibus miserum crudeliter laniabant. Si fuit in alto vel eminentiore aliquo loco, mures per parietes turmatim ¹³) ascendentes in illum irruerunt: si vero penetralibus ¹⁴) inclusus, per rimulas ¹⁵) intrabant eumque infinita multitudine obruentes mordebant, lacerabant ac devorare penitus gestiebant ¹6). OQuanto propellebantur a ministris, tanto se amplius ingerebant ¹⁷) nec requiem ullo tempore nec loco misero dederunt., Cumque in terra se tutum esse nusquam conspiceret, ab amicis suis dato consilio aquarum se munimine ¹³) cinxit: ac turrim in medio Rheni prope oppidum Bingiorum, ubi Nahus Rhenum in- fluit, ad guardiam ¹⁸) loci ab antiquo constructam scapha ²⁰) subvectus ²2¹) ascendit, sperans eo loci per undosi fluminis raptum ²²) mures néquaquam posse accedere. Sed nusquam est locus, quo divina potestas in delinqentes ²⁴) prohibeatur exercere iustitiam, nisi contritio ²⁴) poenitentiae iudicis praevenerit vindictam. Ordinatione ²⁵) igitur divina mures infinita multitudine convenientes per Rheni fluminis undas natarunt, per murum arcem celeriter ascendunt, pontificem miserabilem omnes simul invadunt, rodunt ²⁶⁴), lacerant ac postremo interficiunt penitus ²*). Huic nos historiae auctoritatem ²⁸) nec tribuimus nec denegare possumus: quam descriptam invenimus ab antiquis et quasi recentem ²⁸⁹) in ore hominum versari usque in hanc diem non ignoramus. Turris autem, in qua devoratus a muribus Hatto dicitur, iuxta Bingium, oppidum Moguntinae dioecesis, in medio Rheni fluminis posita usque in praesens tempus murium arx, vulgariter der Maussthurn
⁴) ad eleemosynam= zum Almosenempfang. ⁵) sequestratus= ablegen ⁶) otiosi mendicantes= bettelnde Müftiggänger.*) sudores= die Erträgnisse des chweiſtes. ⁵) vindictam provocare= die Rache herausfordern. ⁹) nempe(nam + pe)⸗= denn doch, wirklich. ¹⁰) importuna vexatione= infolge der lästigen Plage. ¹1¹) divertere(intr.)=sich wegwenden. ¹²) catervatim= in Massen, scharenweise. ¹3) turmatim= in hellen Haufen. ¹⁴) penetralia n.= das Innere, die inneren emächer. ¹⁸) rimula f.= der Spalt, Ritz. ¹⁶) gestire= gierig verlangen. ¹²) se ingerere= sich aufdrängen, eindringen. ¹⁸) munimen= Schutz. ¹⁵) guardia (latinis. deutsches Warte)= Wache, Bewachung. ²³) scapha f.= Nachen. ²¹) subvehi=(von unten) heranfahren.*²*) raptus 4= reifltende Strömung (Binger Loch!) ²⁸) delinquens= Missetäter, ²⁴) contritio= Zerknirschung. 9 ordinatio= Anordnung. ²⁸⁶) rodere= zernagen. ²¹) penitus= völlig. ²8) auctoritas= Glaubwürdigkeit. ²⁹) recens= frisch, lebendig.


