Druckschrift 
2 (1880)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

38

exercere: et deposito Notariatus officio singula per me collecta, protocollata et instrumen- tata cum annotatione partium anni, mensis et diei apud Universitatem relinquere realiter et cum effectu tradere. Sic me deus adjuvet, TITULUS VIII. De 0fflcio Pedellorum Academiae. I.

Bini Ministri seu apparitores publici, quos Pedellos et cursores vulgo vocant, a

Rectore et universis Collegis suscipiantur; et ab iisdem ex justa causa rursum abdicentur. II.

Illos ex Stipendiariis nostris robustioribus, ubi necessitas postulaverit Rectori et Professoribus cooptandi licentiam præbemus.

III.

Quibus Rector et Collegae commodam habitationem in aedibus Collegii prospiciant.

IV.

Praeter stipendium annuum, quod a nobis accipiunt, de inscriptione cujuslibet Studiosi Grossum Misnicum accipiant: et quolibet anni quadrante dimidum ejusdem grossi a singulis Studiosis exigendi: ab illustribus etiam generosis ac nobilibus charitatium subsidium colligendi licentiam habeant./

Quibus Péedellis vices suas mutare inter sese liceat, ita ut unus prima vice per cstatem hora sexta matutina et hora sexta vespertina fores auditoriarum aperiat et clau- dat, ipsaque auditoria tersa et munda curet. Pulsare quoque campanam Collegii sub ini- tium et finem lectionum publicarum, et tempore habendi Senatus Academici, horis denique vespertinis ad hoc officium pertinere in confesso est.

VI.

Alter itidem prima vice quotidie duabus horis certis et constitutis, una ante me- ridiem et altera post meridiem, sponte Rectorem adeat, ut ejus opera uti in negotiis Aca- demiæ subinde incurrentibus possit. Alias etiam quandocunque vocatur, sine ulla recusa- tione præsto sit.

VII.

Uterque fidem ac taciturnitatem debitam praestent, et mandata Rectoris sub jura- mento fidelitatis diligenter faciant.

VIII. Missi ad alios, quicquid responsum fuerit, vel alioquin acciderit, statim Rectori renuncient. IX.

Item in processionibus Universitatis, et actibus promotionum Pedelli semper ad- sint, et Rectorem more solito immediate cum Sceptris præcedant.

Cancellario denique Academiæ et visitatoribus officio suo fungentibus idem præs- tent, quod de Rectore constituimus.