Druckschrift 
2 (1880)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

27 III.

Qui si negligentes fuisse deprehendantur, sub poena privationis stipendii acriter objurgatos, vel ad exactiorem diligentiam institutionis adhortentur, vel alios industrios stipendiarios praeficiendi potestatem habeant. Diligentes autem Praeceptores, spe ulterio- ris promotionis et commendationis apud nos et alios faciendae, ad pertexendam laudabilis telam extimulent.

IV.

Porro pretium seu Sidαe⁵ον pro privata institutione, cum in universum definiri non possit, ob inaequales studiosorum facultates et adhibitam majorem minoremre diligen- tiam, praedicti Professores id arbitrio boni viri decernant. Pauperes vero ut gratis erudi- antur ex Christiana dilectione Stipendiarios nostros adigant.

V.

Volumus interim atque statuimus, ut in numerum Stipendiariorum nostrorum cooptandus, sese reversalibus literis quodam quasi vadimonio ac nexu obliget obstringetque, in nostra, haeredum et successorum nostrorum perpetua fore clientela: Haec operam suam cuiquam alteri, nobis, haeredibus et successoribus nostris inconsultis, addicturum, sed quo- tiescunque vocatus fuerit, eandem nobis, dictis haeredibus et successoribus nostris diligen- ter ac fideliter praestiturum.

PARS III. De Muneribus et. Honoribus Magistratuum et Offlcialium Academiae.

TITULUS 1. De Officio Cancellarii et Visitatorum Academiae. I. 5 Cancellarius esto supremus Academiae nostrae inspector, velut Sacrae Caesareae

Majestatis, a qua Privilegia impetravimus, et noster ceu immediati Magistratus in hoc Principatu Hasso-Schaumburgico Legatus et locum tenens. II.

Cujus officium inter caetera erit inspicere, ne indignis testimonia doctrinae publica

vel honorum gradus tribuantur, et dare potestatem conferendi gradus Academicos. III.

In controversis etiam negotiis gravioribus quae a Rectore et Senatu Academico componi non possunt, auctoritatem suam Cancellarius interponat, easque amice et placide componat ac transigat.

IV.

Cancellario unum aut alterum ex Consiliariis nostris adjunximus, quos alicubi Scholarchas et Visitatores appellant. Quibus mandamus, ut singulis annis Academiam dili- genter invisant et adhibito Rectore et Promotore Generali, qui est Superintendens Acade- miæ, omnes Universitatis nostrae partes accurate considerent, an juxta legum praescripta administrentur, et an Statuta singula sancte et sedulo serventur.

V.

Inquirant de Professorum lectionibus, an diligenter mediatae an assiduae fuerint: 4*