— 25—
III.
Nec occupabunt publicas horas, ne auditores vel tædio vel novitatis studio, ejus- modi ordinarias lectiones contemnere incipiant, ac sic, cum minus necessaria didicerint, necessaria ignorent.
IV.
Docebunt ergo privati Magistri horis vacantibus et diebus extraordinariis Mer- curii, Saturni ac Solis, nec non feriatis quibus de omnium Academiarum consuetudine an- tiquitus recepta publici Professores a Lectionibus cessant, et alioqui hisce diebus disputa- tiones et actuum solemnitates institui soleant.
V.
Recipiendus autem præstabit juramentum toti Collegio, se morum honestate et Doctrinae studiis dignitatem totius Collegii omni diligentia ornaturum: praecipue pacis et concordiae amantem fore. V
Pro quo adepti honoris loco numerabit aureum Rhenanum, cujus dimidia pars Decano cedat sub quo inscriptus est, reliqua fisco inferatur. TITULUS XVII. De Graduum et Dignitatum(ollatione. I.
Unicum incitamentum et efficax ad acre sapientiæ studium calcar est gloriae et dignitatis adeptio. Hae igitur et in hac parte Doctrinarum et Philosophiae contentiones remorentur, Decanus et Professores petentibus haud gravatim honores decernant.
II.
Prima igitur dignitus est laurea, cujus participem illum convenit fieri, qui tenet fundamenta doctrinæ Christianae, artes dicendi, Arithmetica et elementa sphaericae doctrinæ, utriusque linguae latinae et Graecae cognitionem; item principia Ethices et Physices et haec omnia bonis moribus ornet.
III.
Ad hunc gradum suscipiendum nemo cogi debet: quandoquidem praemium virtutis
et Doctrinae, non onus esse volumus. Ir
Dabit Decano semissem thaleri Imperialis: Examinatoribus thalerum integrum; Fisco thalerum cum semisse ejusdem valoris. V. Baccalaureatus gradum sequentem Magisterii dignitas: quam, qui petituri sunt, decernimus ut primo justam habeant œtatem; deinde ut vitae integritatem cum morum gravitate adornent.
VI. Ab his exigenda primo religionis verae solida cognitio, et confessio congruens Augustanae confessioni et ejusdem Apologiae: Non superficiaria etiam utriusque Latinae 4


