Druckschrift 
1 (1879)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

. 23 IV.

Dabit insuper operam, ut unus ex auditoribus Carmen aliquod publice recitet: positiones etiam difficiliores de Carminum generibus, Prosodiis et figuris ac Phrasibus poëticis, examinandas proponat.

VN.

Unam vel duas etiam singulis annis Comoedias vel tragoedias in Theatro cxhibeat Collegii Academici. ¹ TITULUS XII. De Professore Architectonices. 1.

Si forte contigerit, ut extra ordinem assumatur qui Architectonicen Studiosæ ju- ventuti proponat, quoniam haec ars vitae humunae maxime est necessaria, Vitruvium ei praelegendum et interpretandum exhibemus.

II. Habebit etiam in promptu varias figuras Instrumentorum mathematicorum et Mechanicorum, ut Studiosis adolescentibus eorum usum ad oculum demonstret. TITULUS XIII. De Professore Musices. I.

Et hic quoque si forte extra ordinem constituatur, præcepta artis tam choralis

quam figuralis Musicae explicabit.

II.

Instrumentalis etiam Musicae, si non exercitatum in omnibus instrumentis artificem, peritum tamen et intelligentem eum esse volumus, qui applicationem systematis Musici ad singula instrumenta monstrare, et de forma etiam Veteris Musicae, et instrumentorum Cytharae, Psalterii, Lyrae et Organorum eorumdemque cum nostris comparatione docere aliquid possit.

III. Hic singulis trimestribus examen Musicum in publico auditorio instituat. IITULUS III. De Professore Linguarum Exoticarum.. I.

Sacratissimus Imperator Carolus IV. Augustus, in aurea Bulla constituit, ut Elec- torum et eorundem exemplo aliorum Principum 10. Nobilium filii, quatuor præcipue Linguas calleant, Teutonicum, quam cum lacte nutricum hauriunt; Latinam, quam in Scholis ad- discunt; Gallicam et Sclavonicam, quibus Imperium nostrum Germanicum majore ex parte utitur. Et sub Galicae appellatione etiam Italicam, Hispanicam subintelligere voluit ex Germanico Idiotismo, quo verbum Wälſch omnes illas tres nationes comprehendit. Quare et nos harum trium Linguarum interpretem in nostra Academia ordinandum duximus, qui certum aliquem libellum Grammaticum plana methodo conscriptum unius cujusque linguæ. proponat. Deinde praestantissimos auctores eodem enarret modo, quem Superius in Grae- cae et Latinae Linguae institutione proscripsimus.