Druckschrift 
2 (1827) Quaestionum scenicarum specimen secundum : Quo Vernalis Examinis D. XI. April. Inde ab hora antemeridiana IX. in Regio Gymnasio Ioachimico instituendi solennia indicit / Augustus Meineke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

30

malis artibus adscenderat, potentiae auctoritatisquo fastigie dejectus est. Nicia enim, vel ut Theophrastus apud Plutarch. Nic. XI. et Schol. Lu- ciani I. I. p. 155. Lips. narrat, Phaeace de principatu cum Alcibiade con- tendente, Hyperbolus, qui populi animos contra utrumque concitari atque alterutrum tessularum suffragio patria pelli vellet, quo meliorem sibi in eum qui remansisset saeviendi oportunitatem haberet, ipse contra omnium exspectationem, machinante potissimum Alcibiade, ostracismi judicio da- mnatus est, id quod factum esse videtur Olymp. XCI. 1. Rem ipsam*) co- piosius narrant Plutarch. Alcib. XIII. Nic. XI. Aristid. VII. et Theopom- pus apud Schol. Aristoph. Vesp. 1001. ubi perperam legitur οστ‿οαμννσαν 70 ½ ⅜εgokoy ik rn pro dtxa. Decennale enim fuisse exsilium, quod ostracismi judicio imponebatur, constat ex Platonis Gong. p. 155. d. Etym. M. s. v. doοπεziμ et aliis locis. V. Wesseling. ad Diod. Sic. I. p. 446- Schoemann de Comit, p. 245.**) Ceterum Atheniensis, qui non Jid Juyei- ueus aaòd ⅜⁴αe Sooyr AnNA Di ornelav nad als uny rije dXeus, ut Thu- cydidis verbis utar Lib. VIII, 73. quae tacite in usum suum convertit Schol. Aristoph. Pac. 680., improbum hominem honestissimo poenae ge-

nere damnavissent, mox facti adeo poenituit, ut, cum ostracismi dignita- tem impuri hominis damnatione turpissime pollutam existimarent, nul- lum postea civem eodem poenae genere affecerint. V. Plutarchi Nic. XI. Ita igitur decennali exilio multatus Hyperbolus in Samum insulam se- cessit, ubi Olymp. XCII, 1. a popularis imperii adversariis necatus corpus- que ejus contumeliosissime tractatum in mare abjectum est. V. Thucyd. VIII, 75. et Theopompus apud Schol. Vesp. 1001. cujus verba tacito aucto- ris nomine transcripsit Schol. Aristoph. Pac. 630. Cfr. Schol. Luciani 1. I. p. 165. Tam improbum igitur civem, in quo nullum plane virtutis vel

*) Eodem spectat, si quid video, Himerius Or. V. 14.

**) Omnino denarius numerus, a decem phylis repctendus, receptus er fere solennis fu- isse videtur in ostracismi judicio. Per decem aditus cives tesseris judicia sua inscripturi in forum se conferebant, decimo post judicium die damnatus urbis pomoeria relin- quere tenebatur, decem denique annorum spatium hoc exsili genus completebatur.