Druckschrift 
1 (1826) Quaestionum scenicarum specimen primum : Quo orationem D. Xmo M. Julii H. Antem. Xma in auditorio Maximo Gymnasii Regii Joachimici muneris auspicandi causa recitandam indicit / Augustus Meineke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

36 AcioroPvne Eörekſy re nal TINATuve yeyéo æν, quae non de natali anno, sed de eo tempore, quo illi florere coeperunt, intelligenda esse verbo mo- muisse sufficiat. Eidem Olympiadi Eupolin et Aristophanem assignat Syn- cellus Chron. p. 205. c. Natalem annum Eupolidis facile e Suidae verbis cum Anonymi loco comparatis elicias. Is enim s. v. E'xozus hunc decimo septimo aetatis anno primam fabulam egisse diserte tradidit, quae si vera sunt, Eupolin Olymp. LXXXIII, 2. natum esse apertum est. Nonnihil tamen qubitationis injicit, quod legem fuisse perhibent, qua caveretur ne

quis ante trigesimum sive, ut alii volunt, quadragesimum aetatis annum fabulas doceret. Cujusmodi legem si vere fuisse Scholiastae ad Aristoph. Nub. 526. credimus, ea certe non ad sequiora tempora valuit, siquidem Menander etiam, cum nondum ex ephebis excessisset, fabulas docuit. Vide Proleg. ad Men. p. XXX. Minus etiam certa de anno, quo mortuus est Eupolis, pronunciari possunt. Ac vulgaris quidem narratio si vera esset, qua eum ab Alcibiade in Siciliam navigante propter Baptas fabulam, de qua infra dicetur, in nfare dejectum esse ferunt*), obitus ejus incideret in primum annum Olymp. XCI. media aestate. V. Thucyd. VI, ag. et Diodor. Sic. XIII, 3. Sed redarguit hoo, ut Ciceronis verba ad Attic. VI, 1. mea faciam, Eratosthenes; affert enim quas ille post hoc tempus fabulas docuerit. Idque verissimum esse vel e fragmentis effici potest, siquidem Eupolis in versu 4 Schol. Victor. servato apud Heynium ad Iliad. T. VI. p. 646. Aristarchum aréarnyey Atheniensium commemorat, quem imperatorio munere functum esse Olymp. XCII, 1. infra docebimus. Itaque multo magis ad temporum rationes apposita sunt, quae Suidas, alios auctores sequutus, de obitu upolidis narrat: dεaνe zard EhNjomoyrov 8 me0g Aauedatelove TNE, Kl& ourou SxανυνqõoM~σulwUAreuso dar oinriy.**) Quibus verbis quin aut celebris illa

*) Eodem fuerunt qui traherent Oridii verba in lbid. 593. Comfeus in liquidis pe- riit dum nabat in undis, Et tuasicstygius strangulet ora liquor. Quae rectius de Menandro capias. V. Proleg. ad Menandr. p. XXV.

**) De hac lege qui praeter Suidam tradiderit scio neminem. Choreutas vacasse militia notum est. V. Petiti Legg. Att. p. 555. 3