Druckschrift 
Codex Napoleonianus : E Patrio In Latinum Sermonem Translatus : Quadam Addita Legum E Jure Romano Conferendarum Indicatione / Studio H.B. Gibault, in speciali disciplinarum Juris apud Pictavos Institutione Antecessoreis; e liberalibus apud eosdem Societatibus
Entstehung
Seite
426
Einzelbild herunterladen

426 Lib. III. De variis Cauis acuirendi Domini.

2199. Continua lege conservatores arcentur ab de neganda seu differenda, cujusque mutationis actus transeriptione, seu hypothecarii pignoris inscriptio- ne, requisicive scripto testimonii traditione; dam- nandi quippe in omne quod partibus absit atque in⸗ tersit; quod ut sibi procedat sua quisque diligentia requirens, nec mora providebit dilatæ aut denegatæ requisitionis confici querimoniam, sive a jndice pa-

cis, sive ab apparitore in prætorio tribunalis mini- 8

trante, aut apparitorum alioquoque, aut demum a

notario, quibus duo nimirum testes assistant.

2200. Informandi nihilominus ab conservatore re- gistri quibus ex die, atque et ordine numerico com- missa sibi memorent transcribenda mutationum in- strumenta, aut schedas inscribi destinatas; requiren- tique tradent chartam signo publich authenticam nu- meri signum sub quo remissi sibi instrumenti expe- ditio fuerat in registro annotata revocantem; neque nisi temporis et seriei ordine servato remissi sibi actus cujusque registro ad hoc proprio instrumenta mutationum, inscriptionumve schedas transferri to- leratur.

2201. Signo publico distinguuntur conservatorum re- gistra, suo ea judex territorii chirographo, speciali- que sui tessera juxta quamque paginam a prima ad ultimam annotat. Singula die clauduntur, apposita iis formula qu⸗ in registris actuum commentario pub- lico memorandorum observatur.

2202. Obligant præsenti capite disposita conserva- tores in perfungendo suo munere, mulcta, ni sedulo pareant, a ducentis ad millia quamprimum condem- nandos; ubi verum iterato errore deliquissent, destituendos; nec minus præstando partibus damna et quodeumque intersit, quæ omnia scilicet mulcta

prius luentur.

„.