Druckschrift 
Codex Napoleonianus : E Patrio In Latinum Sermonem Translatus : Quadam Addita Legum E Jure Romano Conferendarum Indicatione / Studio H.B. Gibault, in speciali disciplinarum Juris apud Pictavos Institutione Antecessoreis; e liberalibus apud eosdem Societatibus
Entstehung
Seite
41
Einzelbild herunterladen

Tit. V. D⸗ MWuptii. 41

»eu separata, neque alienat opignoratve, neque rem thulo seu oneroso petit seu gratuito.

218. Cui maritus nolit, huic judex auctor sistendo esse possit.

219. Si contractum quemdam inituræ uxori adesse vir nolit, legitima citatione ab ea convenitur ante ju- dicem primi aditus in loco domicilii communis, qui causa cosnita, viroque in prætoriis consilii ædibus vel exaudito vel debite devocato, auctoritatis auxi- lium protendet aut denegabit.

220. Publice mercatoriam artem mulier exercens, valide, nec auctore marito, in mercando contrahit, communique conjugem, ambo si bonnorum sint com- munes, obligationis vinculo devincit.

Non ideo publice mercans habetur ea quæ merces ex mariti negotiatione venditet; due vero separato negotio applicetur.

221. Ubi pænæ afflictivæ aut infamiam irrogantis, mero etsi latæe contumnaciæ judicio maritus damnare- tur, durante pPœna, mulier quamquam tate valens neque stat in judicio, neque contrahit, nisi auctore judice; quod scilicet jus ne vocato marito impertitur.

222. Absente seu bonis interdicto viro, aut adesse mulier, aut potest pacisci, cui causa cognita auctor sit judex.

223. Quælibet generalis auctoritatis stipulatio, quin et contractu matrimonii roborata, non nisi admini- strandis tantum uxoriis rebus procedit.

224. Ftate minoris mariti uxor judicis auctoritate indiget, ipsa ut adesse jure aut contrahere possit.

225. Nullitatis exceptio auctoritatis defectu, ex parte mulieris tantum opponitur, aut viri, aut succe- dentium.

226. Absque mariti subsidio uxor testatur.