Druckschrift 
Codex Napoleonianus : E Patrio In Latinum Sermonem Translatus : Quadam Addita Legum E Jure Romano Conferendarum Indicatione / Studio H.B. Gibault, in speciali disciplinarum Juris apud Pictavos Institutione Antecessoreis; e liberalibus apud eosdem Societatibus
Entstehung
Seite
21
Einzelbild herunterladen

PFit. II. De Aotistutus civilis. 21

95. Statim atque inscripta nuptiarum celebratio, ministro status in novissimo contrahentium domicilio ab registrorum præposito militante expedita demit- tetur.

96. Acta mortalitatis in unoquoque agmine conscri- buntur ab stipendiorum magistro; ab inspectore ve- ro revisendo exercitui, aut exercitus divisioni, con- testantibus tribus testibus, ubi de constitutis absque milite agatur, aut de aliis famulantibus; exceptaque e registris, intra decem dies sequentes, præposito ad civilia postremi domicilii quod habuerat defunctus remittentur.

97. Ubi decessum fuerit in militaribus quibusdam hospitiis seu ambulatoriis seu alicubi defixis, descri- betur actus ab dictorum hospitiorum directore, sti- pendiorum magistro mittendus, revisendisve seu exer- citui, seu exercitus corpori in queis merebatur de- functus, homini præfecto; cujus exemplar præpositi illi expedient ministro status in ultimo demortui do- micilio.

o8. Minister civilis in municipio partium cui ex- peditum ab exercitu status actum pervenerit, illud nec mora in registris transcribere adjuratur.

CAPUTFVR

De corrigendis Aotis Status civilis.

99. QU EsITA correctione acti cvjusdam status ci- vilis, statuitur a competenti judice, salva appella- tione, auditoque in suis conclus ionihus Principis pro- curatore, partibus, ubi expedit, advocatis.

100. Partibus quorum intererit, nec nocitura oppo- nerstur emendans sententia, quoties eam ne requi- sierint, aut neque advocatæ fuerint.