Druckschrift 
Ernesti Spangenberg J.U.D. Institvtiones Ivris Civilis Napoleoni
Entstehung
Seite
4
Einzelbild herunterladen

4 Prooemium.

Vix toleranda quidem jam diu diverſitas i1la recentiore vero aevo, cum jurisprudentia innumeris legibus, edictis, decretis, ſtatutisque mole ipl a[ua rueret, de ea emendanda tandem cogitatum.

Abolita enim regia poteſtate, cum omnis reipublicae forma ita eſſet mutata, ur priſtina jurisprudentia haud amplius Kare poſſe videretur, Conventus nationa- lis per delectum jureconſultor n de jure civili in formam artis redigendo pericu- lum fieri juſſit 1), quod vero mox negle- ctum in oblivionem cecidit.

1) mens. Brumaire. Ann. 11.(1794).

§. 3.

Paullo poſt ſub auſpiciis Quingento- rum virorum, quibus tunc legum feren- darum munus fuit, conßilium excepit Cam bacéreès, Archicancellarius nunc Imperii Francogallici conſtitutus cujus Specimen Codicis civilis 1) typis quidem expreſſum, judiciisque fummis, ut opus limarent, commiſſum, nec tamen in legis vim abiit.

²) Projet de Oode civil, 1796.