12. Magna ruit fato, nullo superstite nato;
13. Tuncque cadis primum, sed nondum venis ad imum. 14. Interea diris angetur Marchia miris;
15. Et domus Othonum fiet spelunca leonuw,
16. Ac erit extrusus vero de sanguine fusus,
17. Quando perigrini venient ad claustra Chorini; 18. Cerbereos fastus mox tollet Caesaris astus.
19. Sed parum tuto gaudebit Marchia scuto.
20. Regalis rursum leo tendit ad altera cursum, 21. Nec dominos veros haec terra videbit, et heros. 22. Omnia turbabunt rectores, damnaque dabunt; 23. Nobilitas dives vexabit undique cives,
24. Raptabit clerum nullo discrimine rerum:
25. Et facient isti, quod factum tempore Christi. 26. Corpora multorum vendentur contra decorum. 27. Ne penitus desit tibi qui, mea Marchia, praesit, 28. Ex humili surgis, binis nuns inclyte burgis; 29. Accendisque facem jactando nomine pacem, 30. Dumque lupos necas, ovibus praecordia secas. 31. Dico tibi verum: tua stirps longaeva dierum, 32. Imperiis parvis patriis dominabitur arvis,
33. Donec prostrati fuerint, qui tunc honorati
34. Urbes vastabant, dominos regnare vetabant. 35. Succedens patri tollet privilegia fratri,
36. Nec faciet bustum non justum credere justum. 37. Defesso bellis variis, sortisque procellis,
—


