Druckschrift 
Commentarii critici in codices Bibliothecae academicae Gissensis Graecos et Latinos philologicos et medii aevi historicos ac geographicos : cum appendice critica variarum lectionum et quorundam carminum Latinorum medii aevi nunc primum e codicibus editorum / scripsit Frid. Guil. Otto
Entstehung
Seite
96
Einzelbild herunterladen

96

quandam argumenti similitudinem habet cum fabulis Adolphi apud Leyser. 1. c. p. 2007. scqq.. quarum singuli versus sacpe ln notis illis carmini nostro in margine adjectis afferuntur cum aliis ejusdem argumenti fahularum locis comparati. ut Francieci WUhahm B .Philelphi, de quo vid. Grassc Lehrh. einer allg. Literargesch. II. Bd. 2 Abth. 2. Halfte p. 1113.. Doligami, Hugoni» <le deceptione HWkeruM, quae carmina praetenaisil Grasse I. c. p. 1106., ubi de ejusmodi scriptoribus copiose disputat. Simile carmen seripsit Laurentius quidam de dissuasione conjugH. Vid. Leyser. 1. c. p. 430. Nostrum earmen, quod in iis quidem lihris, quorura mihi quidem adeundi facultas fuit. nusquam commemo- ratum vidi.aegre autem,carui Praxi jocandi Francofurt. 1602. 8. propter argumenti festivitatem integrum in append. crit. edidi. A latinitate parum commendatur. Refertum cs! enini e( orationis et metrorum vitiis.

XV.

Incerti auctoris Carmeo Facetiarum eomedentium. Cod. Giss. Nr. LXIV. In codem codice, cujus modo feci mentionem, sequitur post carmen de calliditate malarum mulierum non minus lepidum carmen incerli auctoris de Moribus mensae, quod in nolis margini adjectis appellatur Carmen Faceliarum comedetitium, quod miram simi- litudinem habet cum ejusdem argumenti carmine juvenili Johanni» Sulpieit Verulani juvenili de tnoribut in mensa servandis, quod extat in vetere edit. Boethii de Consol. philos. 1'aris. 1504. ex aed. Jodoc. Badii Ascensii. Nihil autem praeter argumentum simi- litudinis habet cum aliis ejusmodi carminibus, v. c. M. Meineri Alemannici Phagifaceto, quem nuper edidit Vir 111. Eichsttidt in Programm. univers Jenens. 1839. Cfr. Grasse Lehrbuch einer allg. Literargesch. II. Bd. 2. Abth. 2. Hiilfte p. 703. et 706. et Moritz Haupt altdeutsche Bliitter I. Bd. p. 281. et p. 111. Quum hoc quoque carmen, quod. quamquam ab oratione latina et metro non valde commendatur, facetiis tamen praestat. nusquam editum repererim, in append. crit. integrum typis exprimendum curavi

XVI.

lueerti auctoris carmen quaruntiam nobilium quaestionum.

Cod. Giss. Nr. LXIV. Aliud carmen, quod in eodem codice fol. 137 b. 138. hoc initio extat:Quie recte rex est? se ralione regens, u simillimum est brevi septem versuum carmini de sententiis septem sapientium, quod inter Hildeberti Opp. ed. Beaugendr. p. 1337. reperitur hoc initio: ,,Quaenam summa boni? quae mens sibi conscia recli." Quum hoc breve carmen, quod in cod. Giss. extat, nondum impressum repererim, et ipsum in append. crit. inte- sruni edidi.

xvn.

Fragmentum carminis de Musis. Cod. Giss. Nr. LXIV. In eodem denique codice ad calcem fere codicis extat fragmentum carminis de No- minibus ac ministerio Musurum non sine quadam poetica facultate a poeta medii aevi. ut videtur, compositum, quod incipit: