— 20 —
(^particula vel atramento rubro scripta est.) de volubilitate vel mobilitate temporis •• Subscriptio est: „ Expliciunt epistole lucii (supra vers. a m. 2) annii (cori. annei ) sencce ad lucilium admisse et .siimnie pbilosopbiam moralem continentes scripte die anno domini 1466to. Sequitur epistola de artibus liberalibus bac inscriplione: „ lla epistola est finalis libri decimi quarti (i. e. ep. 88}, ab alia mami addita mtjoribus literis exarata. Epistola 97 in media oratione, qua verba incipiunt: „Accessivit ad se" etc. habet novam inscriptionem „Cyceronis epistolarum liber primus ad tytum." Siogulis denique libris argumenta adduntur similia ejus, quod primo libro praescriptum extat.
2) L. Annaei Senecae Epistolae ad Lucilium Ep. 1— K9 Cod. Giss. Nr. LXXXVH. fol. 75-141. B. G f :j.) 14. fol.
Ilic codex, quem supra Nr. III, 4. descripsimus, eo sibi constat, quod ut eum supra pessimum exemplum Ciceronis Paradoxorum habere cognovimus (v. Xr. VI, 4.). sic etiam Senecae Epistolarum ad Lucilium particulas, quas modo indicavimus, tam inter- polatas tamque corruptas praebet, ut vix Senecam in iis cognoscas. Sunt autem depra- vationes ejusmodi, ut, quum in oratione ipsa continuam paene interpretationem Minel- lianam ante oculos positam habere videare, tum integrae periodi omissis onmibus fere narrationibus ita contractae sint, ut in una epistola duae fere contineantur ac librarius niliil aliud spectasse videatur, nisi ut sententias quasdam morales, quas vooant, <• Se- necae epistolis excerperet, cujusmodi editiones commemorat Fickert I. c. p. 4. Quare nulla ego exempla afferre melius duxi, quam chartam sordibus istis contaminare. Ex- plicit in Epist. 89 verbis „Nobis reliquerunt, niliil scire. Vale."
33 Senecae Epistolae ad S. Paulum et Pauli ad Senecam. Cod. Giss. Nr. LXXV. b. fol. 117 a. Col. 2— 119 b. et e. fol. 123 — 124.
B. 8. Ms. 232. fol.
Harum epistolarum, quae falso in numero scriptorum Senecae habentur, duo extani in eo codice, quem supra Nr. VI, 1. descripsimus, exempla, quae quum nihil plane di- versitatis praeter pauca scribendi vitia ostendant, ab uno exemplo videntur esse descripta. Differunt tamen scriptura, quarum quae in priore exemplo lit. b. fol. 117a. Col. 2—119 b. apparet, recentior est, quam altera. Sed quum in neutro exemplo cum eo exemplo, quod typis expressum extat in Bibliotheca Sancti Sixti Senensis in octo libros digesta Venet. 1566. collato aliquid boni repererim, pauca tantum exempla in append. crit. attuli, inprimis cum codex maximam partem sic madore laesus sit, ut scriptura aegre legi possit. Praemissum est utrique exeinplo notissimum testimonium Hieronymi de his epistolis, e quo olim eas Senecae viri docti vindicare studuerunt. Epitaphium Senecae est illud, quod et in editt. vett. Opp. Senecae et in ed. Hildeberti Beaugendriana Paris 1708 p. 1369 reperitur.
4^) S e n e c a e P r o v e r b i a. Cod. Giss. Nr. LXXV. B. S. Ms. 232. fol.
In eodem codice, in quo suppositae illae Epistolae mutuae Senecae ad Paulum et Pauli ad Senecam extant, reperiuntur etiam lit. d. fol. 120 b. —122 b. Pseudo-Senecae Proverbia ordine alphabetico, quae quum parum aut nihil potius ab editis exemplis dif- ferant, nisi quod unum aut alterum proverbium vel detractum vel additum est, non operae pretium duxi exempla afferre. Inscriptio est: Seuece Proverbia secundum ordiiiem alphab. Incipit: ,, Alienum est quitquitt optando evenit.— Ab alio expectes, quod alteri


