Druckschrift 
Commentarii critici in codices Bibliothecae academicae Gissensis Graecos et Latinos philologicos et medii aevi historicos ac geographicos : cum appendice critica variarum lectionum et quorundam carminum Latinorum medii aevi nunc primum e codicibus editorum / scripsit Frid. Guil. Otto
Entstehung
Seite
15
Einzelbild herunterladen

1*35. II VoU. 4.) et Grasse Lehrbucfa einer allgem. Literargescfa. II. Bd. II. Abth. 2. Halftc p. 836. Scd quod ad criticam utilitatem e nostro cod. percipiendam attinet. non mullum inde mihi quidem ad emendandum Martianum Capellam redundaturum vi- dctur. Quamquain enim lectiones aliquot in eo reperiuntur meliores iis, quas recepit Koppius . tamen si Koppius codd. suos praestantissimos, in quorum numero Darmsta- diensis videtur esse referendus, diligcntius consatuisMl contulissetque,' multo meliores eum in ii/s varietatea lectionia rcperturum fuis.se persuasom mihi est. Familiam autem codicum, cui nostcr codcx annumcrandus cssct. per summam Koppiani apparatus critici tenuitatem investigare non potui. Xain quum Koppius egregiam plurimorum codd. su- peUectilem haberet, raro tamcn unam altcramve lectionem inde in editione sua attulit. Sed ut iotelligentet haram rerum aestimatores, ut Frid. Lindemannus, Vir D., qucm IfartiaBum Capellam Corpori Grammaticorum Lat. Vet. inscrendum constituisse scio, siimn sibi judieium de noaoro oodice facerent, exempii causa nonnullas ejus varietates lectionis iu append. crit. adjeci.

Multo mclior esse videtur ea pars codicis, quae continet Platonis Timaei interpre- tationem Chaicidii cum fragmcnto Commentarii in Timaeum. Nam quamquam J. A. Fabricius in cxemplo Chalcidii exprimendo, quod extat in ejusdem editione Opp. S. Hippolyti T. II. p. 225 seqq., eas tantum lectiones e cod. quodam Bodlejano no- minatira attulit. quas ipse non reccpit, unum illud tamen perspexi, hunc cod. Bod- Icjuiium pcrbonum esse et immcrito sacpe ejus lectioncs Fabricium repudiasse, Gis- sensem autem codicem cum ipsis illis codicis Bodl. lectionibus ita consentire, ut ex uno fonte utrumque ego codicem manasse existimem, perbono illo quidem, de cujus usu critico idem dicere' liceat, quod olim teste Jo. Albcrt. Fabricio in Bibliotfaeca Lat. in libros IV distributa Ilamburg. 1708. 8. p. 560. Lucas llolstenius in quadam epistola de codice Chalcidii, in quo ipsum se hunc scriptorem emendaturum esse pollicitus est, his verbis tradidit: se Chalcidium e Mss. antiquissimo emendasse, e quo perspici posset, quot in illo auctore mendae delitescerent quae quum maximam partem unius codicis Gissensis ope facile tolli posse videantur, hujus codicis integram lectionis varie- tatem sec. optimam cd. Fabricii cnotatam in appendice critica attuli, ut, quomodo nuper Platonis Timacus egregie a viris doctiss. Stallbaumio et Baitero emcndatus prodiit, sic tandcm aliquando etiam Latina ejus interpretatio ab Chalcidio facta e codd. emendata iu luccm exire possit, quos duos libellos valde optandum est ut aliquis vir doctus reperiatur. qui una cum interpretatione Tulliana cdat sic, ut opuseulum illud tripertitum tribus co- lumnis dividatur, quarum in prima ponatur Platonis Timaeus, in altera Tullii, iu tertia Chalcidii interpretatio latina adjuncto commentario Cfaalcidii, quo trium illorum libellorum vcl consensus vel dissensus totaquc tractandi ratio commodius perspiciatur. Multo autem magis optandum cst, ut etiam Commentario hujufl interpretationis ab eodem Clialcidio confecto, qui multo pluribus gravioribusque vitiis videtur csse affectus, ab aliquo viro docto Platonis doctrinae de numeris perito, v. c. ab Carolo Frid. Hermanno, Profess. Marburg., bonorum codicum ope pristina integritas restituatur, ad quam rem bene admi- nistrandam faaud scio an nos ipsi aliquid conferre possimus fragmento hujus commentarii in extremo codice fol. S3 b. invento ejusque variis lectt. in append. crit. allatis. Incipit autcm hoc fragm. a cap. XLVIII. Qed. Fabric.) verbis quis igitur primae portionis numerus"' et pertinet usque ad cap. XLIX. verba: ,,quae ratio invenitur etiam in caeteris numeris, qui sunt in formula." Coepit olim hunc codicem conferre possessor exempli Fabriciani Maj. Fil., sed neque ultra cap. 9 Chalcidii interpretationis in conferendo pervenit, nec orania enotavit.