Druckschrift 
Commentarii critici in codices Bibliothecae academicae Gissensis Graecos et Latinos philologicos et medii aevi historicos ac geographicos : cum appendice critica variarum lectionum et quorundam carminum Latinorum medii aevi nunc primum e codicibus editorum / scripsit Frid. Guil. Otto
Entstehung
Seite
Vorwort-r
Einzelbild herunterladen

Mos praeclarus est, quem ab antiquitate repetitum adhuc retinemus, ut, quemadmodum clarorum memoriam virorum deque republica ac nobismet ipsis optime meritorum, quum e vita excesserunt. monu- mentis consecramus, sic memoriam vivorum libris nomine eorum inscriptis ornandam colendamque existimemus. Hunc ego morem secutus hos 776/, Vir Illmtrissime, Commentarios Criticos in par- tem codicum bibliothecae academicae Gissensis inscripsi, non quo Te, cujus nomen non jam domi solum. sed etiam apud exteras gentes celebratum est, scriptis meis ullo inodo ornari posse putarem. sed quod Tibi non prorsus ingratum fore existimavi, si otium meum literatum in ejusmodi rebus consumi cognosceres. quae a parte mu-