ENGELBERTUS,
MISERATIONE DIVINA TITULI S. BARTOLOMEI IN INSULA S. R. E. PRESBYTER CARDINALIS STERCKX, ARCHIEPISCOPUS MECHLINIENSIS, PRIMAS BELGII, ETC.
Omnibus has visuris Salutem in Domino.
UOD plures viri cantus Gregoriani periti diu multumque opta
nempe nova
purgata prodiret, id tandem valde Nobis dilectum virum EDMUNDUM DUVAL, Anghiensem, Ordinis S. Gregorii Magni equitem, sodalem Academiæ S. Cæciliæ in urbe Roma, pro eximia qua pollet sacri cantus scientia, feliciter præstitisse confidimus. Cum enim anno fere integro præclarissimas quibus Roma abundat bibliothecas perlustraverit, ibique quamplurimos codices tum editos tum manuscriptos indefesso zelo percurrerit, et variantes lectiones diligenter annotaverit, prætereaque accuratiores librorum cantualium editiones sibi comparaverit, profecto errores qui amanuensium et typographorum incuria irrepserunt, facile detegere ac tuto corrigere, cantumque emendatius instaurare potuit.
Novam igitur editionem Processionalis parvi, quæ cura ejusdem EDMUNDI DUVAL, cooperante Amplo Dno P. C. C. BOGAERTS, Seminarii nostri præside ac prædictæ Academiæ socio, nonnullisque aliis dioecesis nostræ presbyteris, ex typographia H. DESSAIN quarto jam prodit, libenter approbamus, utque in ecclesiis dioecesis nostræ, in Seminario diocesano et Scholis adhibeatur, plurimum commendamus.
Datum Mechliniæ, sub nostro signo sigilloque, ac Secretarii nostri chirographo, die 27 Octobris 1866.
ENGELBERTUS CARD. ARCH. MECHL,
De mandato Emi Dni,
P. L. GOOSSENS, Secret.


