Per varie Processioni. 167
Pleni sunt coeli, et terra, majestatis glo
riæ tuæ.
Te gloriosus Apostolorum chorus. Te prophetarum laudabilis numerus. Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia.
Patrem immensæ majestatis. Venerandum tuum verum, et unicum Filium,
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum. Tu Rex gloriæ Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius. Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti Virginis uterum.
Tu devicto mortis aculeo, aperuisti cre. dentibus regna cœlorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex, crederis esse venturus.
Te ergo, quæsumus, tuis famulis subveni, quos pretioso Sanguine redemisti.
Eterna fac cum Sanctis tuis in gloria
numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine: et benedic hæreditati tuæ.
Et rege eos, et extolle illos usque in
æternum
Per singulos dies benedicimus te.
Et


