502
LA BENEDIZIONE
perpetuum; sit ad coelestis vexilli impressionem dignissimum; ut quicumque Baptismate sacro renati isto fuerint liquore peruncti, corporum, atque animarum benedictionem plenissimam consequantur, et beatae fidei collato munere perenniter amplientur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R Amen.
Di poi il Prelato mescola il Balsamo con un poco d'Olio estratto dal vaso del Crisma, e prosegue dicendo:
Oremus Dominum Deum nostrum omnipotentem, qui incomprehensibilem Unigeniti Filii sui, sibique coaeterni divinitatem mirabili dispositione verae humanitati inseparabiliter conjunxit, et cooperante gratia Spiritus Sancti, oleo exultationis prae participibus suis linivit, ut homo fraude diaboli perditus gemina, et singulari constans materia, perenni redderetur, de qua exciderat, haereditati; quatenus hos ex diversis creaturarum speciebus liquores creatos sanctae Trinitatis perfectione benexxdicat, et benedicendo sanctificet, concedatque, ut simul permisti unum fiant; et quicumque exterius inde perunctus fuerit, ita interius liniatur, quod omnibus sordibus corporalis materiae carens se participem regni coelestis effici gratuletur. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui cum eo vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
RAmen.


