496
MARTEDI DOPO PASQUA
massent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento. Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. Et nos vobis annuntiamus eam, quae ad patres nostros repromissio facta est: quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris, resuscitans Jesum Christum Dominum nostrum.
GRADUALE. Haec dies, quam fecit Dominus: exultemus et laetemur in ea.
y Dicant nunc, qui redempti sunt a Domino: quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos. Alleluja, alleluja.
Surrexit Dominus de sepulchro, qui pro nobis pependit in ligno. SEQ. Victimae Paschali, come sopra pag. 482.
Sequentia Sancti Evangelii secundum Lucam. Cap. 24.
In illo tempore: Stetit Jesus in medio discipulorum suorum et dixit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. Conturbati vero, et conterriti, existimabant se spiritum videre. Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum: palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus, et pedes. Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi, et
9


