447
FORMULE SCRIBENDE
In libris habendis a Parochis.
IBER Baptizatorum habeatur in Ecclesiis, in quibus L' confertur Baptisma.
Liber Confirmatorum habeatur in Ecclesiis in quibus confertur Chrisma.
Liber Matrimoniorum. Liber Status animarum. Liber Defunctorum habeatur
etiam in omnibus Ecclesiis, in quibus defuncti sepeliuntur.
Hi tres habean
tur a quolibet Parocho.
Advertat in primis Parochus, ut in libris tam Baptizatorum, et Confirmatorum. quam Matrimo. niorum, et Defunctorum exprimat semper non solum nomen personarum, quæ ibi nominantur, sed etiam familiam.
Forma describendi Baptizatos in primo
Libro.
NNO Domini... die... mensis... ego N, Parochus hujus Ecclesiæ S. N. civitatis, vel loci N. baptizavi infantem natum die... vel natam ex N. et N. conjugibus hujus Parochiæ, vel Parochiæ S. N. et ex tali patria, et familia, cui impositum est nomen N. Patrini fuerunt N. filius N. ex parochia, seu loco N., et N. conjux N.filia N.ex parochia, seu loco. N.
Si infans non fuerit ex legitimo matrimonio natus, nomen saltem alterius parentis, de quo constat, scribatur( omnis tamen infamiæ vitetur occasio): si vero de neutro constat, ita scribatur: Baptizavi infantem, cujus parentes ignorantur, natum die, etc. ut supra.


