De exorcizandis obsessis, etc. 441 me, accípere ánimam meam consiliáti
*
sunt.
Ego autem in te sperávi, Dómine:* dixi: Deus meus es tu: in mánibus tuis sortes meæ.
Eripe me de manu inimicórum meórum, * et a persequéntibus me.
Illústra fáciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericórdia tua: * Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te.
Erubéscant impii, et deducántur in inférnum:* muta fiant lábia dolósa.
Quae loquúntur advérsus justum iniquitátem,* in supérbia. et in abusióne. Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Die, quam abscondísti timéntibus te! Perfecísti eis, qui sperant in te,* in conspectu filiórum hóminum.
Abscóndes eos in abscóndito. faciéi tuæ* a conturbatióne hóminum.
Próteges eos in tabernáculo tuo* a contradictióne linguárum.
Benedictus Dóminus:* quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
*
Ego autem dixi in excéssu mentis meæ: Projéctus sum a fácie oculórum tuó
rum.
deo exaudísti vocem oratiónis meæ,* dum clamárem ad te.
Dilígite Dóminum omnes sancti ejus: * quóniam veritátem requíret Dóminus,
28


