Rituale Romanum.
Omnia ossa mea dicent:* Dómine, quis símilis tibi?
438
Erípiens inopem de manu fortióru ejus: * egénum et páuperem a diripiéntibus eum. Surgéntes testes iniqui,* quæ ignorábam, interrogábant me.
Retribuébant mihi mala pro bonis, sterilitátem ánimæ meæ.
Ego autem, cum mihi molésti essent, * induébar cilício:
Humiliábam in jejúnio ánima meam: * et orátio mea in sinu meo convertétur: Quasi próximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacébam:* quasi lugens et contristátus, sic humiliábar.
Et advérsum me lætáti sunt, et convenérunt:* congregáta sunt super me flagélla, et ignorávi.
Dissipáti sunt, nec compúncti, tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne:* frenduérunt super me déntibus suis.
Dómine, quando respícies?* restítue ánimam meam a malignitáte eórum, a leónibus únicam meam.
Confitebor tibi in Ecclésia magna: in pópulo gravi laudábo te.
Non supergáudeant mihi qui adversántur mihi iníque:* qui odérunt me gratis, et ánnuunt óculis.
Quóniam mihi quidem pacífice loquebántur:* et in iracúndia terræ loquéntes, dolos cogitabant.


