Druckschrift 
Rituale Romanum Pauli V. pontificis maximi jussu editum et a Benedicto XIV auctum et castigatum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

28

Rituale Romanum.

Exorcismus.

XORCIZO te, omnis spíritus immúnde, Ein nomine Dei Patris omnipoténtis, et in nómine Jesu Christi Filii ejus, Dó­mini et Júdicis nostri, et in virtúte Spíritus sancti, ut discédas ab hoc plásmate Dei N. quod Dóminus noster ad templum sanctum suum vocáre dignátus est, ut fiat templum Dei vivi, et Spíritus sanctus hábitet in eo. Per eúmdem Chri­stum Dóminum nostrum, qui ventúrus est judicáre vivos, et mórtuos, et sæculum per ignem.. Amen.

Postea Sacerdos digito accipiat de sa­liva oris sui, et tangat aures et nares in­fantis tangendo vero aurem dexteram, et sinistram, dicat: Ephpheta, quod est, Ad­aperire: deinde tangit nares, dicens: In odórem suavitátis. Tu autem effugáre, diá­bole; appropinquábit enim judícium Dei.

Postea interrogat baptizandum nomi­natim, dicens: N. Abrenúntias sátanæ? Respondet Patrinus Abrenúntio. Sacerdos Et ómnibus opéribus ejus? Patrinus: Abrenúntio.

:

Sacerdos: Et ómnibus pompis ejus? Patrinus Abrenúntio.

Deinde Sacerdos intingit pollicem in oleo Catechumenorum, et infantem ungit in pectore, et inter scapulas in modum Crucis, dicens: Ego te línio óleo salútis in Christo Jesu Dómino nostro, ut há­beas vitam ætérnam.. Amen.

tutur electes ad baptisteria( v 1.59)