Druckschrift 
Rituale Romanum Pauli V. pontificis maximi jussu editum et a Benedicto XIV auctum et castigatum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

26

Rituale Romanum.

sancti, ut éxeas, et recédas ab hoc fámulo Dei: ipse enim tibi ímperat, maledicte damnáte, qui pédibus super mare ambu­lávit, et Petro mergénti déxteram porréxit.

Ergo, maledícte diábole, recognósce senténtiam tuam, et da honórem Deo vivo et vero, da honórem Jesu Christo Filio ejus, et Spirítui sancto, et recéde ab hoc fámulo Dei N., quia istum sibi Deus, et Dóminus noster Jesus Christus ad suam sanctam grátiam, et benedictiónem, fon­témque Baptísmatis vocáre dignátus est.

Ifie pollice in fronte signat infantem, dicens: Et hoc signum sanctæ Crucis, quod nos fronti ejus damus, tu, male­dícte diábole, numquam áudeas violáre. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. B. Amen.

Mox imponit manum super caput in­fantis, et dicit:

Orémus.

pietátem

tuam déprecor, Dómine sancte, Pa­ter omnípotens, ætérne Deus, auctor lú­minis et veritátis, super hunc fámulum tuum N. ut dignéris illum illumináre lú­mine intelligéntiæ tuæ: munda eum, et sanctífica: da ei sciéntiam veram, ut di­gnus grátia Baptísmi tui efféctus, téneat firmam spem, consilium rectum, doctrí­nam sanctam. Per Christum Dóminum nostrum. m. Amen.

Postea Sacerdos imponit extremam

Univ.- Bibl.

Giessen