Druckschrift 
Maria, du Königin der Märtyrer, Zuflucht der Sünder und Helferin der Christen, bitt für uns! : vollständiges Gebetbuch für fromme Verehrer Mariä ; zugleich als Wallfahrtsbuch [...] insbesondere zu dem Gnadenorte Bornhofen zu gebrauchen / hrsg. von Jos. Aloys Krebs
Entstehung
Einzelbild herunterladen

294

Von Oster- Abend bis h. Dreifaltigkeits- Abend.

Regina coeli laetare, alleluja. Quia quem meruisti por­tare, alleluja. Resurrexit, sicut dixit alleluja, Ora pro no­bis Deum, alleluja.

V. Gaude et laetare Virgo Maria, alleluja.

Ry. Quia surrexit Dominus vere, alleluja.

Ant. Vidi aquam egredientem de templo, a latere dextro, alleluja: et omnes ad quos pervenit aqua ista, salvi facti sunt, et dicent: Alleluja, alleluja. Confitemini Domino, quo­niam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Gloria etc. Vom h. Dreifaltigkeitssonntag bis ersten Advent. Salve Regina, mater misericordiae, vita, dulcedo et spes nostra, salve. Ad te clamamus exules filii Evae. Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrymarum valle. Eja ergo advocata nostra; illos tuos misericordes oculos ad nos converte: et Jesum benedictum fructum ventris tui no­bis post hoc exilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis virgo Maria!

V. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix,

R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Hymnen.

Pange lingua gloriosi Corporis mysterium, Sanguinis­

que pretiosi Quem in mundi pretium, Fructus ventris ge­nerosi Rex effudit gentium.

Nobis datus, nobis natus, Ex intacta Virgine, Et in mundo conversatus Sparso verbi semine, Sui moras incolatus Miro clausit ordine.

In supremae nocte coenae Recumbens cum fratribus, Observata lege plene Cibis in legalibus, Cibum turbae duo­denae Se dat suis manibus.

Verbum caro panem verum Verbo carnem efficit, Fitque sanguis Christi merum, Et si sensus deficit, Ad firmandum cor sincerum Sola fides sufficit.

TANTUM ergo sacramentum Veneremur cernui, Et an­tiquum documentum Nova cedat ritui, Praestet fides sup­plementum Sensuum defectui.

GENITORI, Genitoque, Laus et jubilatio, Salus, honor,

virtus quoque Sit et benedictio, Procedenti ab utroque Compar sit laudatio.

Amen.

W. Panem de coelo praestitisti eis, alleluja.

Ry. Omne delectamentum in se habentem, alleluja.