Devotiones privatae.
343
Adjuva nos gratia tua, omnipotens Deus, ut qui officium sacerdotale suscepimus, digne ac devote tibi omni puritate, et in conscientia bona famalari valeamus.
afffald
Gays
CUIDO
Et si non possimus in tanta innocentia vitae conversari, ut debemus, concede nobis tamen digne flere mala, quae gessimus, ut in spiritu humilitatis, ac bonae voluntatis proposito, tibi ferventius deservire valeamus.
6550 Ad vulnera Christi. bugs
TROYER
it bin
Rogo te, Domine Jesu, per illa salutifera vulnera tua, quae passus es in Cruce pro salute nostra, ex quibus emanavit ille pretiosus sanguis, quo sumus redemti, vulnera hanc animam meam peccatricem, pro qua etiam mori dignatus es; vulnera eam igneo et potentissimo telo tuae nimiae charitatis. Confige cor meum jaculo tui amoris, ut dicat tibi anima mea charitate tua vulnerata sum, ita ut ex ipso vulnere amoris tui uberrimae fluant lacrymae die ac nocte! Percute, Domine! obsecro, hanc durissimam mentem meam pia et valida cuspide dilectionis tuae, et altius ad intima penetra potenti virtute. Qui vivis et regras in saecula R. Amen.


