Druckschrift 
Ansa spiritualis pastoris animarum fidelis, in qua ad manum habent sacerdotes tum quae in privata devotione, tum quae in missae celebratione, sacramentorum administratione, nec non in annuis exercitiis spiritualibus et quorundam aliorum sui muneris officiorum exsecutione usui esse possunt / collecta ab J. Adamo Hergenroether ..., aucta et emendata edita a P. Augustino Kaiser.
Entstehung
Einzelbild herunterladen

338

Devotiones privatae.

severantiam praestet, legis praecepta observare faciat, a tentationibus protegat, a mortalibus culpis liberet, et usque in finem defendat, ora­tiones nostras pro quacumque tribulatione et necessitate porrectas exaudiat, et quidquid contra nos diabolicae atque humanae moliuntur adversitates, ad nihilum redigat et ab omnibus insidiis inimicorum nostrorum visibilium et in­visibilium in vita et in morte tueatur, ut in gratia tua perseverantes hic et in coelis tecum vivere valeamus. Per eumdem Christum Do­minum nostrum. R. Amen.

Dan audi i'dixitionis it Oremus.

Day( 4) aboose tai semp

Visita, quaesumus Domine mundum hunc, quem verbo tuo mirabiliter creasti, et verbi incarnati passione misericorditer redemisti, et ejusdem unigeniti Filii tui passione intercedente, Ecclesiam tuam sanctam rege, guberna et exalta; ejus pastorem custodi, gregem tuam defende, principes christianos concordes effice, feritatem inimicorum sanctae fidei conprime, et pacem tuam nostris concede temporibus: ut fideliter tibi omnes gradus deserviant, pur­gentur errores, evellantur haereses, dissipentur idolatriae, convertantur peccatores, perseverent