Druckschrift 
Ansa spiritualis pastoris animarum fidelis, in qua ad manum habent sacerdotes tum quae in privata devotione, tum quae in missae celebratione, sacramentorum administratione, nec non in annuis exercitiis spiritualibus et quorundam aliorum sui muneris officiorum exsecutione usui esse possunt / collecta ab J. Adamo Hergenroether ..., aucta et emendata edita a P. Augustino Kaiser.
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Exercitium matutinum.

4

et Sancti omnes, praesertim hac die celebres, inopem juvate, ducite coecum et claudum. Tu vero prae omnibus adspira, Deus meus et om­nia! In te, Domine, speravi, non confundar in

aeternum.

1stiano

Directio intentionis matutinae.net O Christe Jesu, unica salus mea! Doleo ex toto corde de peccatis meis, teque amo super omnia, ac tibi ad laudem et gloriam Nominis tui sempiternam et in gratiarum actio­nem pro universis beneficiis in me collatis, maxime autem pro beneficio Creationis, con­servationis in vita, Redemtionis, Nativitatis in catholica fide, Sanctificationis, Praedestinationis, Vocationis ad statum sacerdotalem, aliorumque specialium donorum offero omnes actiones meas hodiernas et totius vitae meae, omnesque motus mentis et corporis, et omnia peragere et susti­nere desidero ex ac in virtute obedientiae, so­lum ob tuam divinam voluntatem et benepla­citum, in unione illius purissimi amoris, quo tu voluntatem Patris in omnibus perfecisti; peto insuper cunctas, tam pro vivis, quam defunctis, quas possum lucrari indulgentias, easque applico animabus in purgatorio, rogans te per pretio­sissimum sanguinem tuum, quem pro nobis