Druckschrift 
Ansa spiritualis pastoris animarum fidelis, in qua ad manum habent sacerdotes tum quae in privata devotione, tum quae in missae celebratione, sacramentorum administratione, nec non in annuis exercitiis spiritualibus et quorundam aliorum sui muneris officiorum exsecutione usui esse possunt / collecta ab J. Adamo Hergenroether ..., aucta et emendata edita a P. Augustino Kaiser.
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

Exercitium mätutinum.

Dum surgis.

In nomine Dei Patris, qui me creavit, et Filii, qui me pretio sanguinis sui redemit, et Spiritus Sancti, qui me sanctificavit, surgo: ipsi honor et gloria in saecula. Amen.

Cum indutus fueris, flexis genibus gratias age Deo.

Adoro te, o sanctissima Trinitas! te glori­fico, laudo, benedico: tibi gratias ago pro uni­versis naturae, gratiae et gloriae donis, mihi, aliisque hominibus et angelis hactenus concessis: ac praesertim, quod me inter tot corporis ani­mique discrimina salvum et incolumem ad hunc usque diem servaveris, nocte hac etiam feliciter transacta: et quot, eheu! jam e suo cubili ad tuum tribunal rapti aeternum perie­runt? Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie.

aib to

Cor offer.

O Pater aeterne, quid tibi rependam, quod me conservaveris? Ad te primum suspirium et aestum cordis mei mitto, tibi me totum, et om­nes animae vires, et corporis sénsus, et omnia offero, suscipe, mi Pater, hos novi diei primos amores, eosque incendio charitatis filii tui me­ritisque conjunge. Quid enim mihi est in coelo,