Verschiedene Orationen für Verstorbene.
391
et quae per fragilitatem carnis humana conversatione commisit, Tu venia misericordissimae pietatis absterge. Per Dominum nostrum Jesum Christum.
b. Für einen verstorbenen Bischof.
2. Oremus. Deus, qui inter Apostolicos sacerdotes famulum tuum N. Pontificali fecisti dignitate vigere: praesta, quaesumus; ut eorum quoque perpetuo aggregetur consortio. Per Dominum.
c. Für verstorbene Eltern.
3. Oremus. Deus, qui nos patrem et matrem honorare praecepisti, miserere clementer animae patris mei,( oder matris meae) ejusque peccata dimitte: meque eum( oder eam) in aeternae claritatis gaudio fac videre. Per Do
minum.
d. Für einen Verstorbenen im Allgemeinen. 4. Oremus. Inclina, Domine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericordiam tuam supplices deprecamur; ut animam famuli tui N., quam de hoc saeculo migrare jussisti, in pacis ac lucis regione constituas, et Sanctorum tuorum jubeas esse consortem, Per Dominum nostrum.
e. Für eine Verstorbene im Allgemeinen.
5. Oremus. Quaesumus, Domine, pro tua pietate miserere animae famulae tuae N. et, a contagiis mortalitatis exutam, in aeternae salvationis partem restituae. Per Dominum nostrum.
f. Am Jahresgedächtniß mehrerer Verstorbenen. 6. Oremus. Deus indulgentiarum Domine, da animabus famulorum famularumque tuarum,


