Orationes diverse pro Defunctis
quæsumus; ut, qui unigéniti filii tui vices in terris gerébat, sanctórum tuórum Pontificum consórtio perpétuo aggregétur. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
58%
Pro Cardinali Episcopo Defuncto. Oratio.
De
eus, qui inter apostólicos sacerdótes, fámulum tuum N. Epíscopum Cardinálem, pontificáli fecísti dignitáte vigére: præsta, quæsumus; ut eórum quoque perpétuo aggregétur consórtio. Per Christum Dóminum nostrum.
Pro Cardinali Presbytero Defuncto. Oratio.
eus, qui inter apostólicos sacerdótes, fámulum tuum N.
vigére: præsta, quæsumus; ut eórum quoque perpétuo aggregétur consórtio. Per Christum Dóminum nostrum.
Pro Diacono Cardinali Defuncto.
Oratio.
N.
Diáconi Cardinális, ab omni vínculo delictórum: ut in resurrectiónis glória, inter sanctos et eléctos tuos resuscitátus respíret. Per Christum Dóminum nostrum.
Alia Oratio.
nclína Dómine aurem tuam ad preces nostras, quibus misericórdiam tuam súpplices deprecámur: ut ánimam fámuli tui N. Diáconi Cardinális, quam de hoc século migráre jussísti, in pacis ac lucis regióne constítuas; et sanctórum tuórum júbeas esse consórtem. Per Christum Dóminum nostrum.
Pro Defuncto Episcopo. Oratio.
Deu
eus, qui inter apostólicos sacerdótes, fámulum tuum N. pontificáli fecísti dignitáte vigére: præsta, quæsumus; ut eórum quoque perpétuo aggregétur consórtio. Per Christum Dóminum nostrum.
Pro Defuncto Sacerdote. Oratio.
Deu
eus, qui inter apostólicos sacerdótes, fámulum tuum N. sacerdotáli fecisti dignitáte vigére: præsta, quæsumus;


